§22.55.1P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; §22.55.2neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum.
法务官普布利乌斯·富里乌斯·菲卢斯与马尔库斯·蓬波尼乌斯召集元老院在霍斯提里乌斯议事堂开会,以商讨城市防务;因为他们毫不怀疑,既然军队已被消灭,敌人就会前来围攻罗马,而这是战争中唯一剩下的任务。
§22.55.3cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum, et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos promiscue conplorarentur, §22.55.4tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando — aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore — referant, quae fortuna consulum atque exercituum sit et, §22.55.5si quid dii immortales, miseriti imperil, reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit.
在这场既巨大又史无前例的灾难中,他们甚至无法制定出充分的对策,而哀悼的女人们的哭喊声又在一旁干扰,加之死伤情况尚未公布,几乎家家户户都在不分青红皂白地同时痛哭活人和死人,就在那时,昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯提议,应当沿阿庇亚大道和拉丁大道派轻装骑兵出去,通过询问迎面遇到的人——因为肯定会有一些因败退而四处散落的人——来带回关于执政官及军队命运如何的消息,并且,如果不朽的神明怜悯他们的帝国,还为罗马留存了任何残余力量,那么这些部队现在何处;汉尼拔在战后前往了何方,正在筹划什么,正在做以及将要做什么。
§22.55.6haec exploranda noscendaque per inpigros iuvenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant: matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, §22.55.7conploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent — suae quisque fortunae domi auctorem expectent — §22.55.8custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant quemquam egredi urbe, cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare.
这些事情应由充满活力的青年去探查和了解;而另一件事则应由元老们亲自去办,因为行政官的人数不足,他们应当消除城内的混乱和恐慌:阻止已婚妇女出现在公共场所,并强迫她们每个人都留在自己的家门之内,压制家庭中的哭声,使全市恢复安静,设法使所有事情的消息都呈报给法务官——每个人都应当在家里等待关于自己命运的消息—— 此外,还应当在城门处设立守卫,阻止任何人离开城市,并强迫人们除了城市和城墙的安全之外不抱任何获救的希望。
ubi conticuerit: tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.
一旦平静下来:混乱,届时应当将元老们重新召集到议事堂,共同商讨城市的防务。