§22.56.1cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt: §22.56.2L. Aemilium consulem exercitumque caesum; sese Canusii esse, reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse inconpositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captivorum —; §22.56.3pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.
当所有人都在这一提议上走动表决表示赞成,且群众被行政官们赶出广场,元老们各自散开去平息混乱时,直到那时,才终于送来了执政官盖乌斯·特伦提乌斯的信:信中说,执政官卢基乌斯·埃米利乌斯和军队已被歼灭;他本人正在卡努西乌姆,像从海难中搜集残骸一样收拾这场大灾难的余部;大约有近一万名杂乱无序、失去编制的士兵;迦太基人正驻扎在坎奈,正就俘虏的—— 赎金和其他战利品进行交易,这既不符合战胜者的气度,也不符合伟大将领的作风。
§22.56.4tum privatae quoque per domos clades vulgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.
当时,各家各户私下的灾祸也流传开来,悲哀笼罩了整个城市,以至于刻瑞斯的年度祭仪被中断,因为在服丧期间的人进行祭祀在神法上是不允许的,而在那个时期,没有一个已婚妇女是免于服丧的。
§22.56.5itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.
因此,为了防止出于同样的原因其他公私祭仪也被放弃,元老院决议将服丧期限制在三十天内。
§22.56.6ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis a classe Punica vastari; §22.56.7cui opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, §22.56.8ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur.
此外,当城内的混乱平息、元老们被重新召集到议事堂时,又从西西里送来了前法务官提图斯·奥塔基里乌斯的另一封信:希隆的王国正受到迦太基舰队的蹂躏;当他想要对前来求援的希隆提供帮助时,有人向他报告,另一支舰队已在埃加特斯群岛准备就绪、严阵以待,以便一旦迦太基人发现他转向保护叙拉古海岸,他们就立即进攻莉莉拜乌姆和罗马的另一处行省。
itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.
因此,如果他们想要保护盟友国王和西西里,就需要一支舰队。