§21.13.1“si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; §21.13.2sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem — sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus —, ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni.
“如果你们的公民阿尔科,正如他为了谋求和平而前往汉尼拔处那样,也同样将和平条件从汉尼拔那里带给你们,那么我这一趟旅程就是多余的了,我既不是作为汉尼拔的使者,也不是作为叛逃者来到你们这里的;但由于他因你们的过错或他自己的过错而留在了敌人那里——如果是他装出恐惧,那就是他自己的过错;如果是实言相告者在你们这里会面临危险,那就是你们的过错——我,为了不让你们不知道还有一些关乎你们安全与和平的条件,便凭着我与你们之间古老的客卿关系,来到了你们这里。
§21.13.3vestra autem causa me nec ullius alterius loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis umquam apud vos mentionem feci.
此外,我在此对你们所说的话,是为了你们自己而不是为了其他任何人,这一点大可由以下事实作为凭证:在你们用自己的力量进行抵抗时,以及在你们期望罗马人援助时,我都从未在你们这里提及和平。
§21.13.4postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam.
在你们对罗马人已不再抱有任何希望,且你们的武器和城墙也不再足以保护你们之后,我给你们带来了一份与其说是公平不如说是迫不得已的和平。
§21.13.5cuius ita aliqua spes est, si ear, quem ad modum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis et non id, quod amittitur, in damno, cum omnia victoris sint, sed, quidquid relinquitur, pro munere habituri estis.
这份和平只有在下述情况下才有一线希望:如果汉尼拔作为征服者提出和平条件,你们也同样作为被征服者倾听之,并且,既然一切都属于征服者,你们便不把失去的东西视为损失,而是准备将留下的任何东西都视为恩赐。
§21.13.6urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum oppidum aedificetis.
他夺走了你们的城市(这城市已被他毁坏了大半,几乎全部被攻占),但给你们留下了土地,准备指定一个地方让你们建造一座新城镇。
aurum et argentum omne publicum privatumque ad se iubet deferri; §21.13.7corpora vestra, coniugum ac liberorum uestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire.
他命令将所有公家和私人的金银都送到他那里;如果你们愿意不带武器、每人只穿两件衣服离开萨贡托,他会保护你们自己、你们的妻子和孩子的人身安全不受侵犯。
§21.13.8haec victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet.
这些是征服者敌人所命令的;这些条件虽然沉重而严苛,但你们的境遇正建议你们接受。
equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his remissurum; §21.13.9sed vel haec patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.
我个人决不绝望,既然一切的决定权都交给了他,他会在这之中宽免一些;但我认为,即使是这些条件也应当忍受,而不要让你们自己惨遭屠杀,让你们的妻子和孩子在你们眼前按战争法被掳掠和拖走。
”
”