§21.12.1nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio — eum praefecerat Hannibal — ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent.
萨贡托的围攻也并未因汉尼拔不在而稍显松懈,因为希米尔科之子马哈尔巴尔——汉尼拔曾委派他指挥——如此积极地主持大局,以至于无论是市民还是敌人都感觉不到统帅的缺席。
§21.12.2is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.
他不仅打了几次胜仗,还用三台破城槌击毁了相当一部分城墙,并向抵达的汉尼拔展示了被新近的废墟夷为平地的一切。
§21.12.3itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est.
因此,军队立即被引向城堡本身,一场双方死伤惨烈的恶战爆发,城堡的一部分被攻占。
temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum.
随后,萨贡托人阿尔科和西班牙人阿洛尔库斯这两个人,尝试了微茫的和平希望。
§21.12.4Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans, qui sub condicionibus iis de pace ageret.
阿尔科在萨贡托人不知情的情况下,认为通过哀求或许能起作用,便在夜间越界前往汉尼拔处。 然而,眼泪毫无效果,并且愤怒的征服者提出了苛刻的条件,于是他从使节变成了叛逃者,留在了敌人那里,断言谁若在这些条件下商谈和平,谁就死路一条。
§21.12.5postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset.
而当时的要求是:他们应将财产归还给图尔德塔尼人,并在交出所有金银后,每人只穿一件衣服离开城市,居住在迦太基人指定的地方。
§21.12.6has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur;
在阿尔科否定萨贡托人会接受这些和平条件的同时,阿洛尔库斯断言“当其他一切都被征服时,人心也会被征服”,并承诺自己将担任这笔和平协议的调解人。
erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes.
他当时虽是汉尼拔的士兵,但在公职上却是萨贡托人的朋友和客卿。
§21.12.7tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum — et ipse ita iubebat — est deductus.
他在公开向敌军守卫交出武器后,越过工事,被带到了萨贡托的执政官面前——执政官本人也是这样命令的。
§21.12.8quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, summota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
当各类人等立即聚集到那里时,其余的群众被驱散,元老院向阿洛尔库斯提供了听证机会,他的演讲如下: