Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §10.34.1-10.34.14

波斯图米乌斯攻占米洛尼亚与费里特鲁姆

第 518 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官波斯图米乌斯在激战后攻占了米洛尼亚,随后占领了居民在夜间逃离、已成空城的费里特鲁姆,并得知周边其他城市也已同样被废弃。

§10.34.1Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere, vineis demum iniunctis muro cepit.
波斯图米乌斯起初企图凭武力和猛攻夺取米洛尼亚,随后,在发现这些手段进展甚微后,他使用攻城战术,最终将移动式防壁连接到城墙上,攻克了该城。
§10.34.2ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus.
在那里,尽管城市已经陷落,但从第四时到大约第八时,城内各处依然进行着长久且胜负未分的战斗;最终罗马人占领了该镇。
Samnitium caesi tria milia ducenti, §10.34.3capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.
萨姆尼乌姆人有三千二百人被杀,除了其他战利品外,还有四千七百人被俘。
§10.34.4inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus rebus suis, quae ferri agique potuerunt, nocte per aversam portam silentio excesserunt.
随后,军团被带到费里特鲁姆,那里的镇民们带着所有能搬运和驱赶的财物,在夜间从后门静静地撤走了。
§10.34.5igitur, simul advenit /consul, primo ita conpositus instructusque moenibus successit, tamquam idem, quod ad Milioniam fuerat, certaminis foret; §10.34.6deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret; §10.34.7duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
因此,执政官一抵达,起初就以整齐备战的队列逼近城墙,仿佛会有像在米洛尼亚那样相同的激烈战斗;随后,当他看到城中一片死寂,塔楼和城墙上既没有武器也没有人影时,便按兵不动,阻止了渴望冲入荒废城墙的士兵,以免他们因不慎而落入某种隐秘的陷阱;他命令拉丁同盟的两支骑兵队绕城骑行并侦察一切。
equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.
骑兵们看到在同一区域的附近,一扇又一扇的大门敞开着,并在那些道路上发现了敌人夜间逃跑的足迹。
§10.34.8adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
接着,他们渐渐骑行靠近大门,并看到在安全位置上可以通过笔直的道路进入城中,于是向执政官汇报了空城的情况;他们表示,这一点通过毫无疑问的荒凉、新鲜的逃跑足迹以及在夜间恐慌中到处遗弃的杂乱财物便可显而易见。
§10.34.9his auditis consul ad eam partem urbis, quam adierant equites, circumducit agmen.
听闻此信后,执政官将队伍绕行到骑兵们去过的那部分城墙。
constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium progressos tris manere eodem loco, si tuta videantur, duos explorata ad se referre.
在离大门不远处竖起军旗后,他命令五名骑兵进入城中,并在前进了适度距离后,如果觉得安全,三人留在原处,两人回撤向他报告侦察情况。
§10.34.10qui ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos, unde in omnes partes circumspectus esset, longe lateque silentium ac solitudinem vidisse, §10.34.11extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
当他们返回并汇报说,他们已经前进到了一个可以向四面八方极目远眺的地方,看到远近一片寂静与荒凉时,执政官立即带领轻装大队进入城内,同时命令其余的人加固营地。
§10.34.12ingressi milites refractis foribus paucos graves aetate aut invalidos inveniunt relictaque, quae migratu difficilia essent.
进入的士兵破门而入,发现少数年迈或体弱多病的人,以及因难以搬运而被遗弃的财物。
§10.34.13ea direpta; et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima vigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem inventuros.
这些财物被洗劫一空;并从俘虏口中得知,周围的几个城市经过共同商议,决定集体逃亡;他们自己的人是在第一更天出发的;他们相信在其他城市也会发现同样的空虚无物。
§10.34.14dictis captivorum fides exstitit, desertis oppidis consul potitur.
俘虏的话得到了证实,执政官占领了那些被废弃的城镇。

词汇与语法注释

  1. 10.34.2capta iam urbe — 具有让步意味的夺格独立结构,意为“尽管城市已经被占领”。表示尽管城市整体已被攻克,但在各处依然持续着战斗。
  2. 10.34.5idem... certaminis — 部分属格(整体属格)`certaminis`(名词 `certamen` 的单数属格)修饰中性代词 `idem`(此处为 `foret` 的主语),意为“同样的战斗”。
  3. 10.34.12migratu difficilia — 形容词 `difficilia` 修饰用的第二目的分词(夺格形式)`migratu`(来自动词 `migro`),起关系(限定)夺格的作用,意为“难以搬运的”。
  4. 10.34.13aliquot circa urbes — 介词短语 `circa`(在……周围)像形容词一样直接修饰名词 `urbes`(属性用法)。这是一种模仿希腊语的句法,是李维文体的一个特征。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §10.34.1-10.34.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:10.34.1-10.34.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。