§10.34.1Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere, vineis demum iniunctis muro cepit.
ポストゥミウスはまず力と勢いによってミロニアを攻撃し始め、次いで、それがほとんど進展しなかったため、攻囲戦術を用い、最終的に移動式防壁を壁に連結させて占領した。
§10.34.2ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est;
そこでは、都市がすでに占領された後であるにもかかわらず、第四時からほぼ第八時まで、都市のあらゆる場所で、長い間勝敗の行方が定まらないまま戦闘が続けられた。
postremo potitur oppido Romanus.
最終的にローマ人が町を掌握した。
Samnitium caesi tria milia ducenti, §10.34.3capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.
サムニウム人の側は三千二百名が殺害され、他の戦利品のほかに、四千七百名が捕虜となった。
§10.34.4inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus rebus suis, quae ferri agique potuerunt, nocte per aversam portam silentio excesserunt.
そこから軍団はフェリトゥルムへと導かれた。 そこからは、町民たちが持ち運びや追い立てることのできるすべての財産とともに、夜間に背後の門から密かに立ち去っていた。
§10.34.5igitur, simul advenit /consul, primo ita conpositus instructusque moenibus successit, tamquam idem, quod ad Milioniam fuerat, certaminis foret;
したがって、執政官は到着するとすぐに、最初はミロニアでの戦闘と同じような戦いがあるかのように、部隊をそのように整え整列させて城壁に近づいた。
§10.34.6deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
しかしその後、都市の内部に広大な静寂があり、塔や城壁の上には武器も兵士も見えないのを知ると、不意に何らかの隠された罠に陥ることのないよう、無人の城壁に侵入することを切望する兵士たちを押しとどめた。
§10.34.7duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
彼はラティウム同盟の二つの騎兵隊に城壁の周囲を騎行してすべてを探索するよう命じた。
equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.
騎兵たちは同じ方角の近くに、一つ、そしてもう一つの門が開け放たれているのを目にし、それらの道には敵の夜間の逃走の足跡が残されているのを見つけた。
§10.34.8adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
その後、彼らは徐々に門へと近づき、安全な場所から見ても、まっすぐな道を通って都市に進入可能であることを確認し、都市から退去が行われたことを執政官に報告した。
solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
また、疑いようのない静寂、そして逃走の新しい足跡や、夜間の混乱の中で至る所に残された遺棄物の散乱によって、それが明白であると伝えた。
§10.34.9his auditis consul ad eam partem urbis, quam adierant equites, circumducit agmen.
これらを聞くと、執政官は騎兵たちが近づいた都市のその側へと軍勢を回り込ませた。
constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium progressos tris manere eodem loco, si tuta videantur, duos explorata ad se referre.
門からそう遠くない場所に軍旗を据えると、彼は五人の騎兵に都市に入るよう命じ、適度な距離を進んだ後、もし安全に見えるなら、三人は同じ場所にとどまり、二人は探索した結果を自分のところに持ち帰って報告するように命じた。
§10.34.10qui ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos, unde in omnes partes circumspectus esset, longe lateque silentium ac solitudinem vidisse, §10.34.11extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
彼らが戻ってきて、周囲を広く見渡せる場所まで進んだが、遠く広くにわたって静寂と無人の状態を目にしたと報告すると、執政官は直ちに軽装のコホルスを都市の中に進入させ、その間、他の者たちには陣営を補強するよう命じた。
§10.34.12ingressi milites refractis foribus paucos graves aetate aut invalidos inveniunt relictaque, quae migratu difficilia essent.
進入した兵士たちは、扉を破って、高齢のため体が重い者や病弱な者、数名と、持ち出すのが困難で残された物品を発見した。
§10.34.13ea direpta;
それらは略奪された。
et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima vigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem inventuros.
そして捕虜たちから、周辺のいくつかの都市が共同の決議によって逃走を決めたこと、彼らの身内は第一交替時に出発したこと、他の都市でも同様の無人の状態を発見するだろうと信じていることが知らされた。
§10.34.14dictis captivorum fides exstitit, desertis oppidis consul potitur.
捕虜たちの言葉の信憑性が証明され、執政官は放棄された町々を掌握した。