Humanitext Reader

贺拉斯 · 讽刺诗集 §2.3.1-2.3.81

达马西普斯对懈怠的斥责与狂妄教义

第 19 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

达马西普斯拜访了在萨比努斯别墅的贺拉斯,指责其在创作上的懈怠,并开始阐述从斯泰尔蒂尼乌斯那里学来的斯多葛派教义:除了智者,所有人都是疯子。

§2.3.1‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno §2.3.2membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, §2.3.3iratus tibi, quod vini somnique benignus §2.3.4nil dignum sermone canas.
“你写得如此稀少,以至于整整一年都拿不出四次羊皮纸,还不断地把写好的东西拆开重写,你对自己发怒,因为你沉溺于美酒与睡眠,却唱不出任何值得一提的诗句。
quid fiet? at ipsis
这该如何是好?
§2.3.5saturnalibus huc fugisti sobrius.
然而在萨图尔纳利亚节日期间,你却清醒地逃到了这里。
ergo §2.3.6dic aliquid dignum promissis.
因此,说一些配得上你承诺的话吧。
incipe.
开始吧。
nil est.
什么都没有。
§2.3.7culpantur frustra calami inmeritusque laborat §2.3.8iratis natus paries Diis atque Poetis.
笔被无端地责怪,那在神明和诗人共同愤怒之下诞生的无辜墙壁,也平白遭受折磨。
§2.3.9atqui voltus erat multa et praeclara minantis, §2.3.10si vacuum tepido cepisset villula tecto.
可是,你曾经露出一副将要写出许多杰作的表情,只要那座有着温暖屋顶的小别墅能让你安享闲暇。
§2.3.11quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? §2.3.12Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
将柏拉图与梅南德塞在一起,带出尤波利斯和阿尔基罗科斯这样伟大的同伴,究竟有什么意义?
§2.3.13invidiam placare paras virtute relicta?
你是企图通过放弃美德来平息嫉妒吗?
§2.3.14contemnere miser.
哀怜的人啊,你只会被人瞧不起。
vitanda est inproba Siren §2.3.15desidia, aut quidquid vita meliore parasti §2.3.16ponendum aequo animo.
必须避开怠惰这只无耻的塞壬,否则你在更好的人生阶段中所获得的一切,都必须甘心放弃。
’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque §2.3.17verum ob consilium donent tonsore.
”“达马西普斯啊,愿众神和女神们因你这诚恳的忠告,赏赐你一个理发师。
sed unde §2.3.18tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum §2.3.19ad medium fracta est, aliena negotia curo §2.3.20excussus propriis.
不过你怎么会对我如此了解? ”“自从我所有的家产在『中雅努斯』破产之后,我便被自己的事务所抛弃,开始操心起别人的事务。
olim nam quaerere amabam, §2.3.21quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, §2.3.22quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
因为以前我乐于打听那狡黠的西绪福斯曾用哪种青铜器洗脚,有什么是雕刻得不精巧的,有什么是铸造得过于生硬的。
§2.3.23callidus huic signo ponebam milia centum; §2.3.24hortos egregiasque domos mercarier unus §2.3.25cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale §2.3.26inposuere mihi cognomen compita.
精明的我会给这样的雕像出价十万;唯独我知道如何买下庭院和精美的宅邸并获取利润;因此,喧闹的十字路口送给我『墨丘利的宠儿』这一绰号。
’ ‘novi §2.3.27et miror morbi purgatum te illius.
”“我知道,并且惊奇你竟然治好了那场疾病。
atqui §2.3.28emovit veterem mire novus, ut solet, in cor §2.3.29traiecto lateris miseri capitisve dolore, §2.3.30ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
然而,正如常见的那样,新病奇迹般地驱逐了旧疾,就像可怜的肋部或头部的疼痛转移到了心脏(或胃部),又如这昏睡病人突然成了拳击手并痛殴医生一样。
§2.3.31dum nequid simile huic, esto ut libet.
” “只要不发生类似这样的事,随你便吧。
’ ‘o bone, ne te §2.3.32frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, §2.3.33siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
”“好人呐,请不要自欺欺人:你也是个疯子,几乎所有愚者都是如此,如果斯泰尔蒂尼乌斯所嘟囔的话有半点真理的话。
§2.3.34descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
我作为听话的弟子,就是从他那里记下了这些奇妙的教诲。
§2.3.35solatus iussit sapientem pascere barbam §2.3.36atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
在那个时候,他安慰我,命令我蓄起贤者的胡须,并且不要悲伤地从法布里基乌斯桥上退回来。
§2.3.37nam male re gesta cum vellem mittere operto §2.3.38me capite in flumen, dexter stetit et “cave faxis §2.3.39te quicquam indignum.
因为当我的事业失败、想要蒙上头投河自尽时,他站在我的右边说道:‘千万不要做任何不配你身份的事。
pudor” inquit “te malus angit, §2.3.40insanos qui inter vereare insanus haberi.
一种虚妄的羞耻心,’他说,‘在折磨着你,让你在疯子当中害怕被当作疯子看待。
§2.3.41primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te §2.3.42solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
因为首先我要探究,什么是发疯;如果这只存在于你一人身上,我将不着一字,任由你英勇地死去。
§2.3.43quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri §2.3.44caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex §2.3.45autumat.
凡是被邪恶的愚行和对真理的无知盲目驱使的人,克律西波斯的画廊和学派都称其为疯子。
haec populos, haec magnos formula reges, §2.3.46excepto sapiente, tenet.
这一定义适用于各国外民众,也适用于伟大的君王们,唯独贤者例外。
nunc accipe, quare §2.3.47desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen §2.3.48insano posuere.
现在请听,为什么所有人也像你一样丧失理智,尽管他们给你冠以疯子的名号。
velut silvis, ubi passim §2.3.49palantis error certo de tramite pellit, §2.3.50ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique §2.3.51error, sed variis inludit partibus: hoc te
就像在森林里,四处游荡的迷途将人们赶离了正确的道路,有人向左,有人向右,两人犯了同一个迷误,只是在不同的方向上受其愚弄。
§2.3.52crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille §2.3.53qui te deridet caudam trahat.
在这种意义上,你且相信自己是个疯子,而那个嘲笑你的人绝不比你聪明,因为他也拖着一条尾巴。
est genus unum §2.3.54stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, §2.3.55ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; §2.3.56alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis §2.3.57per medios fluviosque ruentis: clamet amica
有一种愚行是害怕那些根本无需害怕的事,比如抱怨火、岩石和河流在平原上阻挡了他;另一种则与此相反,也并不更聪明,便是直接冲入火海和河流。
§2.3.58mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: §2.3.59‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’
纵使慈爱的母亲、高贵的姐妹与亲属们,还有父亲和妻子大声呼喊: “这里有一个大坑,这里有一块巨大的岩石,小心!
§2.3.60non magis audierit, quam Fusius ebrius olim, §2.3.61cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis §2.3.62‘mater, te appello’ clamantibus.
” 他也绝不会听进去,就像当年喝醉了的富西乌斯,在扮演伊利奥娜时沉睡过去,纵有十二万个卡蒂埃努斯齐声大喊:“母亲,我呼唤您!
huic ego volgus §2.3.63errori similem cunctum insanire docebo.
”我也要向大伙表明,整个大群人都因类似的迷误而发疯。
§2.3.64insanit veteres statuas Damasippus emendo: §2.3.65integer est mentis Damasippi creditor? esto.
达马西普斯因购买古旧雕像而发疯;那么达马西普斯的债权人就是心智健全的吗? 姑且算他是吧。
§2.3.66‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam: §2.3.67tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
如果我对你说:“接受这件你永远不用还给我的东西吧”,如果你接受了,你会是疯子吗?
§2.3.68reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
还是说,拒绝那现成的、由墨丘利送上门来的猎物,反而更加愚蠢?
§2.3.69scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae §2.3.70nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: §2.3.71effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
记下内里乌斯开出的十张借据:这还不够;再加上刁钻的奇库塔的账本,加上一百倍、一千倍的锁链:可是,那无赖的普罗透斯还是会逃脱这些束缚。
§2.3.72cum rapies in ius malis ridentem alienis, §2.3.73fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
当你把那带着不属于自己的笑容的家伙告上法庭时,他会变成野猪,时而变成鸟,时而变成石头,高兴时还会变成树。
§2.3.74si male rem gerere insani est, contra bene sani: §2.3.75putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli §2.3.76dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
如果说败家是疯子的表现,而理财有道是健全人的表现:那么请相信我,写下那张你永远无法偿还的借条的佩里卢斯,其脑子要比你腐烂得多。
§2.3.77audire atque togam iubeo conponere, quisquis §2.3.78ambitione mala aut argenti pallet amore, §2.3.79quisquis luxuria tristive superstitione §2.3.80aut alio mentis morbo calet: huc propius me, §2.3.81dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
凡是因为邪恶的野心或对金钱的贪婪而面色苍白的人,凡是因为奢侈或阴郁的迷信,或是其他心灵的顽疾而狂热的人,我命令你们倾听并整理好托加:到我这边来,当我教导你们所有人如何发疯时,按顺序走上前来。 ”

词汇与语法注释

  1. §2.3.3vini somnique benignus — 形容词 benignus 在此支配属格(vini somnique)而非与格,意为“慷慨享受……”或“沉溺于……”。此处用作解释诗人为何未能创作诗歌的原因。
  2. §2.3.9voltus erat multa et praeclara minantis — 句式结构为 voltus erat [tibi]... minantis,其中属格现在分词 minantis 修饰省略的与格代词 tibi(你曾有……的表情)。动词 minari 在此含有“承诺”或“夸口要产出”杰作的意思。
  3. §2.3.38cave faxis — 句式 cave faxis 是一种表示禁止的古雅/口语表达,等同于 cave facias(意为“切勿做……”)。其中 faxis 是 facere 的古体完成时虚拟语气第二人称单数形式,为对话增添了古朴和生动的语气。
  4. §2.3.42pereas quin fortiter, addam — 此处存在语序倒装(hyperbaton)。其底层的句法结构为 nil [verbi] addam, quin fortiter pereas(我将不着一字以阻拦你英勇地死去)。quin 引导的从句在主句含有否定意味的语境中,补充说明“阻止/反对做某事”。
  5. §2.3.72malis ridentem alienis — 此句是荷马《奥德赛》第20卷第347行中希腊语表达(“用别人的下巴笑”)的拉丁语借译。所谓“用他人的颌骨微笑”指勉强、不自然或身不由己地傻笑,在此处形容债务人逃避债务、露出满不在乎的不自然冷笑。

引用这一段

贺拉斯, 讽刺诗集 §2.3.1-2.3.81. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.humanitext-lat2:2.3.1-2.3.81

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。