Humanitext Reader

贺拉斯 · 讽刺诗集 §2.2.69-2.2.136

简朴饮食的益处与奥费鲁斯应对逆境的生活方式

第 18 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

奥费鲁斯阐述了朴素的膳食如何带来健康并有助于应对命运的转变,认为多余的财富应当用于神庙和国家。他以自己在被没收的土地上依然过着质朴而满足的生活为例,鼓励人们以坚强的心态面对逆境。

§2.2.69convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
给客人们提供水:这也是一个极大的恶习。
§2.2.70accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum §2.2.71adferat.
现在听一听,质朴的膳食给自己带来什么、以及多么大的益处。
in primis valeas bene; nam variae res §2.2.72ut noceant homini credas, memor illius escae, §2.2.73quae simplex olim tibi sederit.
首先是你能保持健康;因为各种各样的食物会伤害人,如果你能记住那曾经简朴而让你的胃感到舒服的食物。
at simul assis §2.2.74miscueris elixa, simul conchylia turdis, §2.2.75dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum §2.2.76lenta feret pitvita.
但一旦你把煮熟的食物和烤肉混合,同时将贝类与鸫鸟混在一起,甜食就会变成胆汁,而粘稠的粘液会给胃部带来混乱。
vides, ut pallidus omnis §2.2.77cena desurgat dubia? quin corpus onustum
你没看见,每个人都是面色苍白地从那“不知如何抉择的盛宴”中退席?
§2.2.78hesternis vitiis animum quoque praegravat una §2.2.79atque adfigit humo divinae particulam aurae.
甚至,那被昨日的放纵所累的肉体,也一同压垮了灵魂,并将那神圣气息的一缕火花禁锢于泥土之中。
§2.2.80alter ubi dicto citius curata sopori §2.2.81membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
而另一个人,言语未落便已安顿好安然入睡,清晨便精神焕发地起来履行规定的职责。
§2.2.82hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, §2.2.83sive diem festum rediens advexerit annus, §2.2.84seu recreare volet tenuatum corpus, ubique §2.2.85accedent anni, tractari mollius aetas §2.2.86imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam §2.2.87quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
然而,此人有时也能转向更好的享受,无论是运转不息的岁月带来了节日,或者他想要恢复虚弱的身体,以及当岁月流逝,孱弱的老境渴望得到更温和的对待时:但是,你在年轻力壮时就已经预先享用的那种娇贵,还有什么可以增加的呢?
§2.2.88dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
若是顽疾突袭,或是迟暮的老年降临?
§2.2.89rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus §2.2.90illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes §2.2.91tardius adveniens vitiatum commodius quam §2.2.92integrum edax dominus consumeret.
古人称赞变质的野猪肉,并非因为他们没有鼻子,而是,我相信,出于这样的想法:迟来的客人享用稍微变质的肉,比贪吃的家主在新鲜时就独自吃光更为合适。
hos utinam inter §2.2.93heroas natum tellus me prima tulisset.
但愿最初的大地将我诞生在这些英雄们之中!
§2.2.94das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
你重视名声吗? 它比诗歌更悦耳地占据着人类的耳朵?
§2.2.95occupet humanam? grandes rhombi patinaeque §2.2.96grande ferunt una cum damno dedecus.
巨大的比目鱼和大盘子带来巨大损失的同时,也带来了巨大的耻辱。
adde §2.2.97iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum §2.2.98et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti §2.2.99as, laquei pretium.
再加上愤怒的叔父、邻居,以及对自己心生厌恶、徒然渴望死亡的你,因为当贫困的你连一分钱买吊颈绳的钱都没有。
‘iure’ inquit ‘Trausius istis §2.2.100iurgatur verbis: ego vectigalia magna §2.2.101divitiasque habeo tribus amplas regibus.
某人说:“特劳修斯理应被这些话语责备;但我有巨额的岁入,以及足够供养三位国王的丰厚财富。
’ ergo, §2.2.102quod superat non est melius quo insumere possis?
”既然如此,难道就没有更好的地方让你投下那多余的钱财吗?
§2.2.103cur eget indignus quisquam te divite? quare
为何在你富有之时,仍有不该受苦的人在挨饿?
§2.2.104templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae
为何众神古老的庙宇正在倾圮?
§2.2.105non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
为何,无耻之徒,你不对亲爱的祖国从你那巨大的财宝堆里施舍一点呢?
§2.2.106uni nimirum recte tibi semper erunt res, §2.2.107o magnus posthac inimicis risus.
想必唯独对你,事情永远会顺遂,哦,今后将成为仇敌巨大笑柄的人啊!
uterne §2.2.108ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
在这两者中,在面对难以预料的逆境时,谁能更自信地依赖自己?
§2.2.109pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, §2.2.110an qui contentus parvo metuensque futuri §2.2.111in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
是那个使自己的心灵和傲慢的身体习惯于奢侈之物的他,还是那个满足于微薄之物、居安思危,在和平时期就如智者一般,准备好了适于战争之物的人?
§2.2.112quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum §2.2.113integris opibus novi non latius usum §2.2.114quam nunc accisis.
为了让你更加确信这些话,我还是个小孩子时就认识这个奥费鲁斯,在财产完好无损时,其使用也并未比如今缩减时更为宽裕。
videas metato in agello §2.2.115cum pecore et gnatis fortem mercede colonum §2.2.116‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta §2.2.117quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
你可以看到,在他被丈量的土地上,他带着牲畜和儿子们,作为一个坚强的雇工耕作,并说: ‘在平常的日子里,我绝不随便吃任何东西,除了蔬菜和熏火腿的猪蹄。
§2.2.118ac mihi seu longum post tempus venerat hospes §2.2.119sive operum vacuo gratus conviva per imbrem §2.2.120vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, §2.2.121sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas §2.2.122et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
若是久违的客人来访,或者是因下雨停工、令人欢喜的近邻同伴来作客,招待我们的并非从城里买来的鱼,而是鸡肉和山羊羔;随后,吊挂的葡萄、坚果以及对开的无花果,便装点着我们的第二道菜。
§2.2.123post hoc ludus erat culpa potare magistra §2.2.124ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, §2.2.125explicuit vino contractae seria frontis.
此后,我们便以违规罚酒为乐,在祈求谷神克瑞斯让麦秆长得高高之后,她便用美酒舒展了我们紧锁的眉头。
§2.2.126saeviat atque novos moveat fortuna tumultus: §2.2.127quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
任凭命运肆虐,掀起新的风波吧:她能从这里削减去多少?
§2.2.128o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
自从这位新来客来到这里之后,我或者你们,我的孩子们,生活又变得多么简陋呢?
§2.2.129nam propriae telluris erum natura nec illum §2.2.130nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, §2.2.131illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, §2.2.132postremum expellet certe vivacior heres.
因为大自然既没有将他,也没有将我,更没有将任何人,定为土地永久的主人:他驱逐了我们,而他自己,要么是因挥霍无度,要么是因对狡诈法律的无知,或者最后终将被寿命更长的继承人所驱逐。
§2.2.133nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli §2.2.134dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum §2.2.135nunc mihi, nunc alii.
如今这片土地冠上了温布雷努斯的名字,不久前它还被称为奥费鲁斯的;它不会永远属于任何人,而是转为使用权,时而归我,时而归他人。
quocirca vivite fortes §2.2.136fortiaque adversis opponite pectora rebus.
因此,坚强地生活吧,用坚强的胸膛去迎接逆境。

词汇与语法注释

  1. 2.2.72memor — 形容词 `memor` 支配属格 `illius escae`(记住那食物)。
  2. 2.2.73miscueris — 由 `simul`(即 `simul ac`,“一……就……”)引导的从句中的动词,为将来完成时,表示在主句将来时动词(`vertent`、`feret`)发生之前已经完成的动作。
  3. 2.2.77cena ... dubia — 幽默的惯用语,指极其丰盛以至于让人“不知如何抉择”先吃什么的宴席,源自泰伦提乌斯《福尔米奥》(第342行)等前人作品。
  4. 2.2.123culpa potare magistra — 独立夺格。指在宴会中不设常规的“司酒官”(magister bibendi),而是让“过失”(culpa)来主宰,即凡是违反游戏规则或犯错的人必须罚酒。

引用这一段

贺拉斯, 讽刺诗集 §2.2.69-2.2.136. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.humanitext-lat2:2.2.69-2.2.136

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。