§52#2Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse.
你们不要以为,我们的先祖是通过武力把国家从小变大的。
si ita esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est.
如果是那样的话,我们现在所拥有的国家将会是最美好的;因为我们拥有的盟友、公民、以及武器和马匹,都要比他们那时多得多。
sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius.
然而,使他们变得伟大的,是其他一些我们完全不具备的品质:对内勤勉,对外公正统治,审议时精神自由,既不屈从于罪恶,也不顺从于私欲。
pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
而我们如今拥有的,却是奢侈与贪婪,公家贫困,私人富足。
laudamus divitias, sequimur inertiam.
我们赞美财富,追求怠惰。
inter bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitio possidet.
善人与恶人之间毫无区别,野心占有了德行的一切赏赐。
neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.
这也不足为奇:当你们每个人都只为自己单独谋划,在家里服务于享乐,在此处服务于金钱或人情时,其结果就是,攻击落到了一个毫无防备的国家头上。
Sed ego haec omitto.
但我姑且不提这些。
coniuravere nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra caput est;
最高贵的公民们已经合谋要纵火烧毁祖国,他们正在召集对罗马之名最怀敌意的加利人参与战争,敌人的领袖率领军队已经迫在眉睫;你们居然至今还在迟疑,还在犹豫该如何处置这些在城墙内被捕的敌人吗?
vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? misereamini censeo — deliquere homines adulescentuli per ambitionem — atque etiam armatos dimittatis: ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat.
我看你们还是怜悯他们吧——毕竟这些年轻人是因为野心才犯下过错的——甚至还可以让他们带着武器离开:只怕你们那温和与慈悲,一旦他们拿起武器,就会给你们自己带来灾难。
scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam.
诚然,事态本身确实严峻,但你们并不害怕它。
immo vero maxume.
不,其实你们极其害怕。
sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere.
然而,由于怠惰和意志软弱,你们互相观望、迟疑不决,这显然是寄希望于不朽的神明,因为他们曾多次在最大的危难中挽救了这个国家。
non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agundo, bene consulundo prospera omnia cedunt.
神明的庇佑不是靠许愿和妇人般的哀求就能求得的;只有通过警惕、行动和周密的审议,一切事情才能顺利发展。
ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt.
一旦你将自己委身于懈怠和懒惰,你再求神也是徒劳:他们正感到愤怒和敌对。
apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suom, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit;
在我们先祖的时代,奥卢斯·曼里乌斯·托尔夸图斯在加利战争中,因其子违反命令与敌人交战,便下令将其处死,那个展现了过人勇气的杰出青年以生命付出了代价;而你们在决定如何处置这些最残忍的弑国者时,竟然还在迟疑?
vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat.
显然,他们过去一生的其他操行抵消了这一罪行。
verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit.
确实,宽恕朗图鲁斯的尊严吧,如果他自己曾对自己的贞洁、对自己的名声、对任何神明或人类有过半点宽恕的话。
ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit.
宽恕塞特古斯的年轻吧,除非他不是第二次向祖国发动战争。
nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent.
至于加比尼乌斯、斯塔蒂利乌斯、凯帕里乌斯,我又有什么可说的呢? 如果他们曾经有过哪怕一点点的顾虑,就不会对国家抱有那样的图谋。
postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis.
最后,元老院议员诸君,说实在的,如果还有犯错的余地,我倒很乐意让你们被事实本身所纠正,因为你们蔑视言语。
sed undique circumventi sumus.
但我们已被四面包围。
Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.
卡蒂里纳率军卡住了我们的喉咙;其他的敌人在城墙之内,在城市的怀抱之中;任何事情都无法秘密地准备或商议:因此,我们必须更加迅速行动。
Quare ego ita censeo, quom nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum. '
因此,我提议如下:鉴于犯罪公民的邪恶阴谋已使国家陷入极大的危险之中,且他们已被提图斯·沃尔图尔基乌斯和阿洛布罗格斯人的使节指证,并已供认自己企图对公民和祖国进行屠杀、纵火以及其他丑恶残忍的罪行,应当按照先祖的惯行,对这些供认不讳的人处以极刑,如同对那些犯下死罪被当场抓获的人一样。 」