§52#1Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur.
\n 在恺撒结束发言之后,其余的人口头上各自以不同的方式表示赞同。
at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem habuit:
'Longe alia mihi mens est, patres conscripti, quom res atque pericula nostra considero, et quom sententias nonnullorum ipse mecum reputo.
但是,马尔库斯·波尔基乌斯·加图在被征询意见时,发表了如下的演说:\n“我的想法完全不同,元老院议员诸君,当我考量我们的处境和面临的危险,并独自思索一些人的发言时。
illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare.
在我看来,他们讨论的似乎是对那些企图对祖国、父母、祭坛及家园发动战争的人进行惩罚;然而,当前的局势警告我们,应当提防他们,而不是商议对他们采取何种惩罚措施。
nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit reliqui victis.
因为其他罪行,你尚可在发生之后予以追究;而对于这起阴谋,除非你防患于未然,否则一旦发生,你即使诉诸法庭也是枉然:城市一旦被攻陷,败者将一无所有。
sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, quoiuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam.
但是,看在不朽的神明份上,我呼吁你们——你们这些始终把自己的住宅、别墅、雕像、画作看得比国家还要重的人:如果你们想要保留你们所依恋的那些东西(无论它们是什么样子),如果你们想要为自己的享乐提供安逸,那么请终于醒悟过来,去承担国家的责任吧。
non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est.
我们现在所讨论的不是税收,也不是盟友遭受的不公:我们的自由和生命正处于危难之中。
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
\n 元老院议员诸君,我曾多次在此议会中发表长篇大论,经常对我们公民的奢侈和贪婪提出控诉,我也因此招致了许多人的敌意。
qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
我对自己和自己的心灵从未宽恕过任何过失,因而也绝不会轻易宽恕他人因放纵而犯下的恶行。
sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat.
尽管你们对这些微不足道,但国家依然稳固,其富庶包容了你们的懈怠。
nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, quoiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint.
但是现在,问题不在于我们是依循好的还是坏的道德生活,也不在于罗马人民的帝国有多么庞大、多么辉煌,而是这些财产(无论它们看起来如何)是继续属于我们,还是将与我们自身一起落入敌人手中。
hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat.
在此刻,居然有人在我面前提到温和与慈悲。
iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
事实上,我们早已丢失了事物的真实称呼:因为慷他人之慨被称为‘慷慨’,对恶行的肆无忌惮被称为‘勇敢’,国家也正因如此处于灭亡的边缘。
sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.
既然世风如此,就让他们慷同盟国之财而行‘慷慨’吧,就让他们对国库的窃贼大发‘慈悲’吧;但切莫让他们把我们的热血也慷慨送人,不要在宽恕少数恶徒的同时,去毁灭所有善良的人。
Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur: divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
\n 盖乌斯·恺撒刚才在这个议会里,对生与死进行了精彩而条理清晰的阐述,我想,他大概认为关于阴间的那些传闻是虚假的吧:即恶人与善人分道扬镳,居住在阴暗、荒凉、肮脏且恐怖的地方。
itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur; quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt.
因此,他提议应当没收他们的财产,将他们本人拘禁在各自治市,这显然是担心,如果他们留在罗马,可能会被同谋者或雇来的暴民用武力强行劫走;仿佛坏人和恶棍只存在于城里,而不是遍布整个意大利,又仿佛在防守力量较为薄弱的地方,肆无忌惮的胆量反而不能发挥更大的威力似的。
quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere.
因此,如果他真的担心来自他们的危险,这一提议确实是徒劳的;如果在所有人如此巨大的恐惧中唯独他不害怕,那么我更有必要为我自己和你们感到担忧。
qua re quom de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere.
因此,当你们对普布利乌斯·朗图卢斯及其他人做出决定时,请务必确信:你们也是在同时对卡蒂里纳的军队和所有的共谋者做出裁决。
quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.
你们在此事上越是用心,他们的斗志就会越发涣散;如果他们看到你们稍微有一点松懈,他们立刻就会全员凶猛地扑上来。 ”