§53Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant.
卡托坐下后,所有前执政官以及元老院的大部分人都赞扬他的意见,将他的精神德行推崇上天,并互相指责,称他人为懦夫。
Cato clarus atque magnus habetur; senati decretum fit, sicuti ille censuerat.
卡托被视为杰出而伟大;元老院通过了决议,正如他所提议的那样。
Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
但是,对于读过和听过许多关于罗马人民在国内外、海上和陆上所建立的辉煌功绩的我来说,碰巧很想去探究一下,究竟是什么因素最强力地支撑了如此庞大的事业。
sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse.
我知道他们经常以少量的队伍与庞大的敌军军团交战;我了解到他们曾以薄弱的兵力与富有的国王们作战,此外还经常承受命运的暴虐,并且在辩才上希腊人胜过罗马人,在战争的荣耀上高卢人胜过罗马人。
ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret.
在我反复思考许多事情之后,我确信少数公民的杰出德行成就了一切,正是由于这一点,贫困战胜了富足,少数战胜了多数。
sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parentum ui, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit.
但是,在国家因奢侈和怠惰而堕落之后,国家又反过来凭借自身的庞大,支撑着其将领和政务官们的罪恶,并且,就像父母的生育力枯竭了一样,在许多时代里,罗马几乎没有出现过任何在德行上伟大的人。
sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar.
然而,在我的记忆中,曾有两个德行极其伟大、但性格截然不同的人物,即马尔库斯·卡托和盖乌斯·凯撒。
quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.
既然命运将他们呈现在我面前,我便无意保持沉默而不去揭示两者的天性和品格,只要我的才干能够做到。
igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii.
因此,他们的出身、年龄、辩才几乎等同,精神的伟大不相上下,荣耀也同样如此,但其性质因人而异。
Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato.
凯撒因其恩惠和慷慨而被视为伟大,卡托则因其一生的廉洁而被视为伟大。
ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat.
前者因温和与慈悲而闻名;后者则因严格而增加了尊严。
Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est.
凯撒通过施予、救助、宽恕获得了荣耀,卡托则通过不作任何赏赐而获得之。
in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies.
在前者的身上,有不幸者的避难所;在后者的身上,有恶人们的毁灭之源。
illius facilitas, huius constantia laudabatur.
前者的宽厚与后者的坚毅都受到了赞美。
postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
最后,凯撒立定心志,要劳碌、要警醒;他专心于朋友的事务而忽视自己的利益,凡是值得作为礼物的,他从不拒绝;他为自己渴望一个强大的指挥权、一支军队和一场新的战争,使自己的德行能够在其中发光发亮。
at Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.
而卡托则致力于克制、体面,但最重要的是严格;他不与富人比财富,不与结党营私者比派系,而是与积极者比德行,与克制者比慎重,与清廉者比无欲;他宁愿做好人,而不愿显得像个好人:因此,他越是不追求荣耀,荣耀就越是追随他。
§55Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros quae ad supplicium postulabantur parare iubet.
正如我所说,元老院在投票中倒向了卡托的意见之后,执政官认为最妥当的做法是抢在即将来临的黑夜之前采取行动,以免在这段时间内发生什么变故,于是命令三人委员会准备好处刑所需的物品。
ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores.
他自己布置好守卫,将朗图鲁斯押送进牢狱;其他人的处置也由副执政官们以同样的方式进行。
est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est.
狱中有一个被称为图里亚努姆的地方,稍往左登,向下陷入地下约十二英尺;四面有墙壁防卫,上方是由石拱连接的穹顶;但由于缺乏打理、黑暗和恶臭,其面貌肮脏而可怕。
in eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere.
朗图鲁斯被送入该处后,奉命执行死刑的官吏们用绳索勒断了他的脖子。
ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit.
这样,这位出身于高贵科尔内利乌斯家族、曾在罗马拥有执政官指挥权的贵族,找到了与其品格和行径相称的生命终结。
de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.
塞特古斯、斯塔蒂利乌斯、加比尼乌斯、凯帕里乌斯也以同样的方式被处死。
§56Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum conplet.
当这些事在罗马进行时,卡蒂里纳利用他自己带来以及曼利乌斯原先拥有的全部兵力,组建了两个军团,并根据兵员人数填满了各步兵大队。
deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quom initio non amplius duobus milibus habuisset.
接着,每当有自愿兵或盟友来到营地,他就将他们平均分配,并在很短的时间内以人员数量填满了这两个军团,尽管最初他的总人数不超过两千人。
sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant.
但是,在全部兵力中,只有大约四分之一装备了军用武器;其余的人,随着偶然的机会给各自武装起来,拿着猎枪或长矛,另一些人则拿着前端削尖的木棒。
sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare.
但是,当安东尼乌斯率领军队逼近时,卡蒂里纳在山地中行军,时而朝城市方向、时而朝加卢斯方向移动营地,不给敌人交战的机会。
sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent.
他寄希望于,如果罗马的盟友们能够完成他们的图谋,他很快就会拥有强大的兵力。
interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
与此同时,他拒绝接纳奴隶,虽然最初有大批奴隶聚集到他那里,因为他信赖阴谋的资源,同时认为,如果自己被看作将公民的事业与逃亡奴隶共享,这不符合自己的利益。