Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §51#2

关于不良先例的警告与恺撒的替代方案

第 16 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

恺撒通过援引历史上斯巴达三十人僭主政权和苏拉清洗的教训,警告说对阴谋分子进行超脱法律的处决可能会成为未来滥用权力的危险先例,并转而提议没收他们的财产并将其终身监禁于各自治市中。

§51#2At enim quis reprehendet quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus dies fortuna, quoius lubido gentibus moderatur.
但是,“对于针对国家叛国者所作出的决定,谁会予以非难呢? ” 时代、岁月和命运(将会予以非难),其反复无常支配着诸民族。
illis merito accidet quicquid evenerit; ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate.
无论等待着他们的是什么,都是他们咎由自取;但是,元老院议员诸君,请考虑你们对他人将确立什么。
omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt.
一切坏的先例都源于好的事物。
sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur.
但是,当支配权落在对此无知或不那么善良的人手中时,这一新的先例就会从配得上且合适的人,转授到不配且不合适的人身上。
Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent.
斯巴达人击败雅典人后,指派了三十人来管理他们的国家。
ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri.
起初,这些人开始在未经审判的情况下杀害所有最邪恶、且被所有人憎恨的人:对此,民众感到高兴,并说这是罪有应得。
post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere: ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit.
后来,当放肆之风逐渐蔓延时,他们开始随心所欲地不分好坏地杀人,并用恐惧吓阻其余的人。 这样,被奴役压迫的国家为愚蠢的欢乐付出了沉重的代价。
nostra memoria victor Sulla quom Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant.
在我们的记忆中,当胜利者苏拉下令处死达马西普斯和其他类似的人,即那些通过国家的灾难壮大起来的人时,谁不赞赏他的行为呢? 人们说,那些用叛乱骚扰国家的邪恶和党同伐异之辈被处死是罪有应得。
sed ea res magnae initium cladis fuit.
但那件事成为了巨大灾难的开端。
nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum aliquoius concupiverat, dabat operam, uti is in proscriptorum numero esset.
因为只要有人觊觎他人的住宅或别墅,甚至只是器皿或衣服,他就会设法使该人列入被充公(处决)者的名单。
ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit.
于是,那些曾为达马西普斯之死而感到高兴的人,不久后自己也被拉去处死;杀戮直到苏拉用财富满足了他所有的随从才告结束。
atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt.
我并非在马尔库斯·图利乌斯身上或在当今时代担忧这些事,但在一个伟大的国家里,存在着许多且多样的性格。
potest alio tempore, alio consule, quoi item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi.
在另一个时间,在另一位同样手握军队的执政官治下,虚假之事有可能会被信以为真。
ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, mitarentur.
当凭借这一先例,执政官根据元老院的决议拔出宝剑时,谁来为他划定界限,或者谁来予以约束? 元老院议员诸君,我们的先祖从未缺乏谋略或胆识;傲慢也未曾阻碍他们去效仿外国的制度,只要那些制度是优良的。
arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt.
他们从萨姆尼乌姆人那里采用了军用铠甲和兵器,从托斯卡纳人那里采用了大部分官职的徽记。
postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur: imitari quam invidere bonis malebant.
总之,无论在盟友还是敌人那里看到什么合适的东西,他们都会在家里以极大的热情付诸实施:他们宁愿效仿而不愿嫉妒贤者。
sed eodem illo tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant.
但在那个同样的时代,他们效仿希腊的习惯,用鞭刑惩治公民,对被判罪者施以极刑。
postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est.
当国家成长起来,并且由于公民人数众多,党派势力变得强大时,无辜者开始遭到陷害,其他类似的事情也开始发生;于是制定了《波尔基乌斯法》和其他法律,根据这些法律,被判罪者被允许流亡。
ego hanc causam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam puto.
元老院议员诸君,我认为这个理由,是阻止我们采取新决策的首要且重大的理由。
profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
毫无疑问,那些凭借微薄的资源建立起如此庞大帝国的先祖们,其美德和智慧要远远超过我们这些几乎无法保全已妥善获得的遗产的人。
Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? minume.
那么,我的意思是要释放他们并增强卡蒂里纳的军队吗? 绝非如此。
sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent; neu quis de iis postea ad senatum referat neve cum populo agat;
但我的意见是:没收他们的财产,将他们本人拘禁在资源最雄厚的各自治市中;此后任何人不得向元老院提交关于他们的报告,也不得向民众提起此事;如有违者,元老院当认定其行为违背了国家及所有人的安全。
qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum. '

词汇与语法注释

  1. 25tempus dies fortuna — 理解为“时代、岁月和命运(将会非难)”。前一句中的动词 `reprehendet` 被省略,作为这些主语的共同谓语。
  2. 29laetari et merito dicere fieri — `laetari` 和 `dicere` 是历史不定式,以 `populus` 为主语,起未完成过去时直陈动词的作用。`fieri` 是依赖于 `dicere` 的不定式。
  3. 34neque prius finis iugulandi fuit, quam — 相关结构 `prius... quam`(常写作一个词 `priusquam`),表示时间上的界限:“直到……才有了屠杀的终结”。
  4. 37quo minus — 由表示阻碍的词组 `neque... obstabat`(“也未曾阻碍”)引导,引入一个阻止从句:“傲慢并未阻碍他们效仿外国制度”。
  5. 43publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos — 使用动形容词(Gerundive)的宾格不定式结构,省略了 `esse`,依赖于主句动词 `censeo`(“我提议”),表示义务或应当:“他们的财产应该被没收,他们本人应该被拘禁”。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §51#2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:51%232

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。