Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §51#1

凯撒的演说与死刑慎重论

第 15 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

凯撒敦促元老院排除愤怒、怜悯等情绪,进行客观审议,并引用了祖先宽大处理的先例。他指出西拉努斯等人主张的极刑反而违背了法律,且死亡本身不过是痛苦的解脱,以此警戒违法的严惩。

§51#1'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet.
“征募之父们(元老院议员诸君)啊,凡是对不确定的事情进行商议的人,都应该排除憎恨、友谊、愤怒和怜悯。
haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
当这些情感产生阻碍时,心灵便不易预见真理,而且在所有人之中,从来没有谁能同时服从于私欲和公益。
ubi intenderis ingenium, valet; si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
当你振作智虑时,它就会发挥作用;如果私欲占有了心灵,它就会统治一切,心灵便无能为力。
magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint.
元老院议员诸君,我有许多事例可以列举,说明那些受到愤怒或怜悯驱使的国王和民族如何做出了错误的决策。
sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere.
但我更愿意谈论我们的祖先违背他们心灵的私欲,正确而有条不紊地做出的那些事情。
bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit.
在我们与斐迪斯国王进行的马其顿战争中,因罗马人民的帮助而变得强大且繁华的罗德斯公民国家,对我们是不忠诚且敌对的。
sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere.
但在战争结束后,当讨论到如何处置罗德斯人时,我们的祖先为了不让任何人说这场战争是因为贪图财富而非由于遭受侵害才发动的,便免于对他们的处罚而予以放行。
item bellis Punicis omnibus, quom saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant.
同样,在所有的布匿战争中,尽管迦太基人在和平时期和休战期间经常犯下许多丧心病狂的罪行,祖先们自己在获得机会时也从未对他们施加同样的报复:他们更多的是寻求什么才是配得上他们自己的,而不是什么才是依法可以施加在敌人身上的。
hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis.
同样,元老院议员诸君,你们也必须防范这一点,免得普布利乌斯·伦图卢斯和其他人的罪行在你们中间的分量超过你们自身的尊严,也免得你们更多地满足自己的愤怒而不是顾及自己的名声。
nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novom consilium adprobo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus conparata sunt.
因为如果能找到与他们的所作所为相称的刑罚,我便赞同这项新的决策;但如果罪行的严重程度超出了所有人的想象,我认为就应该采用那些法律已经规定好的刑罚。
Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt.
在我之前发表意见的大多数人,都用辞藻华丽、气势宏大的语言哀悼了国家面临的厄运。
quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere: rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum conplexu; matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
他们列举了战争的残酷性,以及失败者会遭遇什么:处女和男孩被掠夺;孩子被从父母的怀抱中夺走;家庭里的母亲们遭受胜利者随心所欲的凌辱;神庙和住宅被洗劫;杀戮和纵火四起;最后,一切都被武器、尸体、鲜血和哀恸所充满。
sed, per deos inmortalis, quo illa oratio pertinuit? an uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet.
但是,指着不死的神明起誓,那些演说究竟意在何处? 难道是为了让你们对这场阴谋产生敌意吗? 显然,如果这样一件重大且令人发指的事情都不能打动一个人,那么演说又怎么能点燃他的怒火。
non ita est, neque quoiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur, multi eas gravius aequo habuere.
并非如此,凡人之中没有谁会觉得针对自己的侵害是微不足道的,许多人甚至对这些侵害看得比合理的还要重。
sed alia aliis licentia est, patres conscripti.
但是,元老院议员诸君,不同地位的人有不同的自由度。
qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere.
那些在默默无闻的卑微地位中度过一生的人,如果因一时愤怒而犯了什么错,很少有人知道,他们的名声与处境是相称的;而那些拥有强大权力、在高处度过一生的人,他们的行为则为所有凡人所熟知。
ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere neque odisse, sed minume irasci decet;
因此,在最大的幸运(最高的地位)中,有着最小的自由度;既不应当偏袒,也不应当憎恨,而最不应当的则是发怒。
quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
在别人那里被称为‘易怒’的,在掌权者身上则被称为‘傲慢’与‘残酷’。
equidem ego sic existumo, patres conscripti. omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse.
至于我,元老院议员诸君,我确实是这样认为的:所有的严刑拷打都比不上他们的罪恶。
sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
但大多数凡人都只记得最后发生的事情,并且在面对作恶多端的人时,他们忘却了其罪行,反而对刑罚展开讨论,如果那刑罚稍微严苛了一点的话。
D. Silanum, virum fortem atque strenuom, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi.
我确信,勇敢而充满活力的德基穆斯·西拉努斯所说的话,是出于对国家的忠诚,而他并没有在这件大事中夹杂私恩或宿怨:因为我深知他的品性和温和。
verum sententia eius mihi non crudelis — quid enim in talis homines crudele fieri potest? — sed aliena a re publica nostra videtur.
确实,他的提议对我来说并非残酷——因为对这样的人能做出什么残酷的事呢? ——但它似乎与我们国家的体制格格不入。
nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae novom decernere.
因为,西拉努斯,作为候任执政官,驱使你决定采用这种新型刑罚的,无疑是恐惧或者对侵害的痛恨。
de timore supervacuaneum est disserere, quom praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
关于恐惧,进行讨论是多余的,特别是在我们最杰出的执政官的悉心防备下,已经有如此众多的武装警卫在守护。
de poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
关于刑罚,我确实可以说,正如事实本身所表明的那样,在悲哀与苦难中,死亡是痛苦的安息,而不是折磨;它消解了凡人的一切痛苦;在它之外,既没有忧虑也没有欢乐的余地。
sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? an quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. an quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? sin quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, quon eam in maiore neglexeris?
但是,指着不死的神明起誓,你为什么没有在你的提议中加上‘先对他们实施鞭刑以示惩戒’呢? 是因为《波尔基乌斯法》禁止这样做吗? 但其他法律同样规定,不应夺取被判罪市民的生命,而应当允许他们流亡。 还是因为遭受鞭刑比被处死更加严重? 但是,对于被判定犯下如此大罪的人,又有什么是残酷或过于沉重的呢? 但如果是由于鞭刑较轻,那么在更重大的事情上既然已经忽略了法律,怎么又会在较小的事情上害怕法律,这如何说得通呢? ”

词汇与语法注释

  1. ¦2¦paruit — 虽然动词 paruit 为完成时,但在此处被用作格言性完成时(gnomic perfect)以说明普遍真理,意为“(至今)没有任何人能同时顺从……/永远无法顺从……”,表示一种常态化的状态。
  2. ¦4¦quae reges atque populi ... male consuluerint — 由 quae 引导的从句是一个间接疑问句,作为修饰名词 copia 的属格动名词 memorandi 的宾语。因此,动词 consuluerint 采用虚拟式完成时。
  3. ¦5¦ne quis ... bellum inceptum diceret — 连词 ne quis 引导否定目的从句(“免得有人说”)。在此从句中,bellum inceptum 是省略了系词 esse 的宾格不定式结构,整体受 diceret(虚拟式未完成过去时)支配。
  4. ¦9¦rapi virgines ... conpleri — 不定式 rapi、divelli、pati、spoliari、fieri 和 conpleri 构成了一系列间接引语中的宾格不定式结构,受前文主句动词 enumeravere(“他们列举了”)的支配,生动地罗列了战争的惨状。
  5. ¦20¦de poena possum equidem dicere ... mortem aerumnarum requiem ... esse — 在 possum dicere 下并列了三个宾格不定式从句:(1) mortem ... requiem ... esse(“死亡是安息”),(2) eam ... dissolvere(“它消解了”),(3) locum esse(“有余地”)。短语 id quod res habet 是一个插入语,意为“正如事实本身所表明的那样”。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §51#1. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:51%231

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。