§25Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat.
但在这些女人中,有塞姆普罗尼娅,她经常以男人的胆量犯下许多罪行。
haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis Latinis docta, psallere saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
这个女人在出身和美貌上,此外在丈夫和孩子上,都相当幸运;她精通希腊和拉丁文学,弹琴和跳舞比一个端庄女人所需要的更为优雅,还懂得许多其他作为奢靡工具的技艺。
sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
但在她看来,所有的一切始终比名誉和贞操更为珍贵;她对金钱和名誉哪一个更不珍惜,你很难轻易辨别;她的欲望如此炽热,以至于她追求男人的次数比男人追求她的次数还要频繁。
sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat.
但在这之前,她曾多次背信弃义,发誓赖掉债务,参与谋杀;奢靡和贫困使她堕入了万劫不复的深渊。
verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
然而,她的才华绝非平庸:她能写诗,能开玩笑,能使用或端庄、或温柔、或放荡的言辞;总之,她身上有着极多的幽默和极大的魅力。
§26His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum.
做好这些准备后,喀提林仍然竞选翌年的执政官,希望如果自己当选,就能轻易地按照自己的意愿指使安东尼奥斯。
neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni.
在此期间,他片刻不停,而是想方设法对西塞罗设下陷阱。
neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant.
然而,西塞罗也并不缺乏防范的计谋和智慧。
namque a principio' consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet; ad hoc collegam suom Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
因为从他担任执政官之初,他就通过富尔维娅许下许多诺言,从而使我刚才提到的昆图斯·库里乌斯向自己透露了喀提林的阴谋;此外,他通过关于行省的协议,迫使他的同事安东尼奥斯不产生反对共和国的意图;他还在自己周围秘密部署了朋友和门客的护卫。
postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae quas consulibus in campo fecerat prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera foedaque evenerant.
当选举之日到来,喀提林的竞选以及他在战神广场对执政官们设下的阴谋都没有成功时,他决定发动战争并尝试一切极端的手段,因为他秘密尝试的事情都落得艰难而耻辱的下场。
§27Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat.
因此,他将盖乌斯·曼利乌斯派往法埃苏莱及伊特鲁里亚的那一部分,将一个名叫塞普蒂米乌斯的首要卡梅尔斯人派往皮凯努姆地区,将盖乌斯·朱利叶斯派往阿普里亚,此外还把其他的人派往各个地方,只要他认为那些人在当地对他有利。
interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctisque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari.
与此同时,他在罗马同时策划许多事情:对执政官设下陷阱、准备纵火、用武装人员占领有利地点;他自己随身携带武器,也命令其他人这样做,并劝勉他们要时刻警惕和准备好;他日夜奔忙、保持警醒,既不因失眠也不因劳累而疲倦。
postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.
最后,当他策划许多事情却一无所获时,他又在深夜通过马库斯·波尔基乌斯·莱卡召集了阴谋的首领们,在那里,他对他们的懦弱大加抱怨,并说明自己已经派曼利乌斯前往他为拿起武器而准备好的那群人那里,同样也将其他人派往其他有利地点去发动战争,并且如果他能先除掉西塞罗,他就渴望出发前往军队:因为西塞罗极大地阻碍了他的计划。
§28igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de inproviso domi suae inparatum confodere.
因此,在其他人惊恐犹豫不决时,罗马骑士盖乌斯·科尔内利乌斯承诺提供协助,元老院议员卢基乌斯·瓦尔贡特伊乌斯与他一起,决定在当天夜里稍晚一点,带着武装人员像去请安一样进入西塞罗家,并在他毫无准备的情况下在自己家中出其不意地将他刺死。
Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat.
库里乌斯得知执政官面临着多么巨大的危险后,迅速通过富尔维娅向西塞罗揭露了正在策划的阴谋。
ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.
因此,他们被挡在门外,白白地策划了如此巨大的罪行。
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones quoiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.
与此同时,曼利乌斯在伊特鲁里亚煽动平民,他们由于贫困以及对不公的痛苦而渴望变革,因为在苏拉的统治下,他们失去了土地和所有的财产;此外,他还煽动该地区数量众多的各类盗贼,以及一些来自苏拉殖民地的士兵,他们的欲望和奢侈在巨大的掠夺之后没有留下任何财产。
§29Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatam.
当这些事情报告给西塞罗时,他因双重危险而深感不安,因为他既无法再靠私人的策略保护城市免受阴谋伤害,也未能充分查明曼利乌斯的军队规模有多大,或怀有什么意图,于是他将这件事提交给元老院,而这件事此前早已在民间的流言中被闹得沸沸扬扬。
itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet.
因此,正如在极其严重的事态中通常所做的那样,元老院做出决议,执政官应当尽力确保共和国不遭受任何损失。
ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.
根据罗马的习俗,这是元老院授予长官的最大权力:组织军队、进行战争、想方设法约束同盟者和公民,在军政两端拥有最高指挥权和审判权;否则,在没有人民命令的情况下,执政官对这些事务中的任何一项都无权处理。