Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §21-24

密谋者的誓言、泄密与西塞罗当选执政官

第 7 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

喀提林通过许诺具体的利益来鼓舞绝望的同谋者,并让他们立下险恶的誓言以加强团结。然而,由于库里乌斯的泄密,计划通过富尔维娅泄露出去,这促使感到危机的公民和贵族选举“新人”西塞罗为执政官,但喀提林仍继续在各地积极筹备起事。

§21Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.
那些饱受各种灾祸折磨、却没有任何财产和美好希望的人在听到了这些话之后,虽然对他们来说,打破和平本身似乎就是一件巨大的回报,但大多数人还是要求他说明战争的条件是什么,他们通过武装斗争能获得什么回报,以及他们在各地拥有什么样的协助或希望。
tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert; praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agundi facturum.
此时喀提林开始许诺免除债务、充公富人财产、官职、神职、掠夺,以及战争和战胜者的欲望所带来的一切其他事物;此外,他还指出,在近西班牙有皮索,在毛里塔尼亚有带着军队的努凯里亚人普布利乌斯·西蒂乌斯,他们都是他计划的参与者;而盖乌斯·安东尼奥斯正在竞选执政官,他希望此人能成为自己的同事,此人既是他的密友,又被各种困境所包围;他将与作为执政官的安东尼奥斯一起开始行动。
ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
除此之外,他还用谩骂来攻击所有正直的人,并指名道姓地赞扬他的每一个追随者:他提醒某人他的贫穷,另一人他的欲望,几个人他们的危险或耻辱,许多人苏拉的胜利(对他们来说,那曾是掠夺的源泉)。
postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
看到所有人的情绪都很高涨后,他勉励他们要关注他的竞选,随后便解散了会议。
§22fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, quom ad ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: inde quom post execrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suom, atque eo ita fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii.
当时有人说,喀提林在发表完演说、迫使同谋者为他的罪行宣誓时,曾用浅杯分发了混有葡萄酒的人血:并且说,当所有人在诅咒之后都尝了它,就像在庄严的祭祀仪式中通常所做的那样,他便公开了自己的计划,他之所以这样做,是为了让他们彼此之间更加忠诚,因为他们每个人都共同知晓了如此巨大的罪行。
nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant.
不少人认为,这件事以及其他许多事情,都是由那些相信后来针对西塞罗产生的怨恨会因为受惩罚者的罪行极其残忍而得以减轻的人所捏造的。
nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.
在我们看来,考虑到这件事的重大性,它并没有得到充分的证实。
§23Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
但在那个阴谋中,有一个名叫昆图斯·库里乌斯的人,他出身并不卑微,却恶行累累,此前已被监察官们因品行不端而逐出元老院。
huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
此人的虚荣心不亚于其胆量:他既无法对自己听到的事情保持沉默,也无法隐瞒自己的罪行;总之,他说话做事完全不假思索。
erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo.
他与贵妇富尔维娅保持着长期的通奸关系。
quoi cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat.
由于贫困,他无法再大手大脚地送礼,因而变得不那么讨她喜欢,于是他突然开始吹嘘并许下海誓山盟(海和山),有时甚至用剑威胁她,除非她顺从他;最后,他的举止变得比平时更加嚣张。
at Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit.
但富尔维娅在得知库里乌斯反常举动的原因后,并没有隐瞒共和国面临的这一危险,而是隐去了消息来源,向许多人讲述了她所听到的关于喀提林阴谋的事情以及其细节。
Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni.
这件事尤其是激发了人们将执政官一职委托给马库斯·图利乌斯·西塞罗的热情。
namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret.
因为在此之前,大多数贵族都因嫉妒而愤恨,并且认为如果一个“新人”(即使是一个极其杰出的人)获得了执政官一职,那么执政官一职就像是被污染了一样。
sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.
但当危险来临时,嫉妒和傲慢就被抛到了脑后。
§24igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius.
于是,选举举行后,马库斯·图利乌斯和盖乌斯·安东尼奥斯被宣告为执政官。
quod factum primo popularis coniurationis concusserat.
这一事实起初极大地动摇了阴谋的参与者们。
neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.
然而,喀提林的疯狂并未减少,反而每天策划更多的事情:他在意大利各地的有利地点准备武器,将凭自己或朋友的信用借来的钱运往法埃苏莱一个名叫曼利乌斯的人那里,此人后来成为发动战争的首领。
ea tempestate plurumos quoiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant.
据说在那个时候,他争取到了各阶层的许多人,甚至还有几个女人。 起初,这些女人通过出卖肉体来维持巨额开支,但后来,当年龄限制了她们的收入(卖淫)却未能限制她们的奢侈时,她们便债台高筑。
per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
喀提林相信,通过这些女人,他可以煽动城市奴隶,放火烧城,并将她们的丈夫要么争取到自己一边,要么予以杀害。

词汇与语法注释

  1. 21.2polliceri — 历史不定式(historical infinitive),在主句中充当相当于未完成过去时直陈述的谓语。主语是喀提林(Catiline)。
  2. 21.3quem sibi collegam fore speraret — 使用虚拟语气(speraret)是因为这是间接引语(oratio obliqua)中的从属节,体现了喀提林主观的想法。“fore”是“futurus esse”的缩写形式。
  3. 22.1fuere ... qui dicerent — 特征关系从句(relative clause of characteristic)。由于主句包含表示存在的表达方式(“有……的人”),关系从句中的动词使用虚拟语气(dicerent)。“fuere”是“fuerunt”的异体形式。
  4. 23.3quoi cum minus gratus esset — “quoi”是古旧的与格形式,相当于“cui”。伴随虚拟语气(esset)的“cum”在此处引导让步(“虽然”)或情况/原因从句。
  5. 24.2plura agitare ... parare ... portare — 这些都是历史不定式(historical infinitives),被理解为未完成过去时,用以描述紧张且连续的活动。主语是喀提林的疯狂(Catilinae furor)。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §21-24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:21-24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。