Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §30-32

曼利乌斯起兵与喀提林逃离罗马

第 9 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

在曼利乌斯于伊特鲁里亚起兵的报告传开后,罗马城采取了紧急防卫措施。喀提林试图在元老院辩解却遭到痛斥,随后他星夜逃离罗马前往起义军营。

§30Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Novembris.
几天后,元老院议员卢基乌斯·塞尼乌斯在元老院宣读了一封信,他说这封信是从法埃苏莱寄给他的,信中写道盖乌斯·曼利乌斯已于十月二十七日前率领大批人马起兵。
simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri.
同时,正如在此类事态中通常发生的那样,有人报告预兆和异象,有人报告集会正在举行、武器正在运送,以及卡普阿和阿普里亚正在煽动奴隶战争。
igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi — hi utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat —, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
因此,根据元老院的决议,昆图斯·马尔基乌斯·雷克斯被派往法埃苏莱,昆图斯·梅特鲁斯·克雷蒂库斯被派往阿普里亚及其周边地区——这两位都是在城外待命的统帅,由于少数习惯于出卖一切荣辱之人的中伤,他们举行凯旋式的权力受到了阻碍——,而法警官昆图斯·庞培·鲁弗斯被派往卡普阿,昆图斯·梅特鲁斯·策勒被派往皮凯努姆地区,他们被授权根据时局和危险程度整军备战。
ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta, itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro quoiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
此外,如果有人密告针对共和国策划的阴谋,他们决议给奴隶的奖赏为自由和十万塞斯特尔提乌斯,给自由人的奖赏为对此事的免责和二十万塞斯特尔提乌斯,同样,他们决议根据各地的财力,将角斗士队伍分派到卡普阿和其他自治市,在罗马,整个城市都要设立哨所,并由低级长官负责指挥。
§31Quis rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat.
这些事情使国家深受震动,城市的面貌也发生了改变。
ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini quoiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
从长期和平带来的极度欢乐和放纵中,突然间,所有的悲哀笼罩了每个人:人们奔忙、惊慌,不再信任任何地方和任何人,既不进行战争,也不保持和平,每个人都用自己的恐惧来衡量危险。
ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, adripere omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere.
此外,由于国家的庞大而对战争感到异常恐惧的妇女们,开始哀叹自己,向天空伸出祈求的双手,怜悯幼小的孩子,打听一切消息,对任何谣言都感到恐慌,抛弃了骄傲和奢侈,抓住一切,对自己和祖国失去信心。
At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo.
然而,喀提林残忍的心灵仍在推进同样的计划,尽管防御措施正在准备中,他本人也已被卢基乌斯·保罗根据普劳提乌斯法提起控告。
postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit.
最后,为了掩饰或洗刷自己,仿佛是受到了争吵的挑衅,他来到了元老院。
tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.
此时,执政官马库斯·图利乌斯,或许是害怕他的出现,或者是被愤怒所驱使,发表了一篇慷慨激昂且对共和国有益的演说,他后来将这篇演说整理成文并发表。
sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, patricio homini, quoius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, quom eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
但当他坐下时,喀提林早已准备好掩饰一切,他低着头,用恳求的声音开始请求父老们不要轻易相信关于他的任何事情:他说自己出身于那样的家族,自幼便这样规划自己的生活,以至于对一切美好事物都抱有希望;他们不应认为,他这样一个自己及先辈对罗马平民有极大恩惠的贵族,会需要国家的毁灭,而在此时马库斯·图利乌斯,一个罗马城的寄留市民,却在保护国家。
ad hoc male dicta alia quom adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
当他还加上其他恶言时,所有人都在喧哗,称他为仇敌和叛国者。
tum ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit 'ab inimicis praeceps agor, §32incendium meum ruina restinguam.
此时,他愤怒地喊道:“既然我确实被仇敌包围,被逼入了绝境,我将用毁灭来平息我的怒火。
' deinde se ex curia domum proripuit.
”随后,他从议事堂冲回了家中。
ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.
他在那里独自反复思量,因为对执政官的阴谋未能成功,且他意识到城市因设立了夜警而防范严密,他认为最妥当的做法是扩充军队,并在军团征募之前,抢先准备许多战争有用的物资,于是他在深夜带着少数人前往曼利乌斯的军营。
sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.
但他指示策特古斯、伦图鲁斯以及其他他深知其果敢胆量的人,要尽一切可能巩固派系的力量,加速对执政官的阴谋,并准备屠杀、纵火和其他战争暴行:他自己不久将率领大军逼近城市。
Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:
在罗马进行这些事情的同时,盖乌斯·曼利乌斯从他的部下中派出使者前往马尔基乌斯·雷克斯处,带去了如下内容的指示:

词汇与语法注释

  1. 30impediti ne triumpharent — `impediti` 是完成分词,修饰前面的 `hi utrique`。后面的 `ne triumpharent` 是在表示阻碍的动词后由 `ne` 引导的虚拟语气从句,表示他们被阻碍进行的事情(举行凯旋式)。
  2. 30si quis indicavisset ... praemium ... — `indicavisset` 是虚拟式过去完成时,表示从过去立场的将来完成动作(“如果有人告密”)。在主句中,省略了诸如 `fore` 的动词或取决于后续 `decrevere` 的不定式,使 `praemium` 形成同位关系。
  3. 31festinare, trepidare — 这些不定式是历史不定式,用于生动的叙事,相当于直陈式未完成过去时。其主语是承接前句的 `omnes`(所有人)。
  4. 31sibi ... perdita re publica opus esse — `sibi`(与格)和 `perdita re publica`(夺格)与间接引语中的无人称句式 `opus esse`(需要……)连用。夺格短语(名词+分词)在此处表示“国家的毁灭”这一概念。
  5. 32optumum factu credens — `factu` 是动词 `facio` 的第二目的动名词(关系夺格形式),修饰形容词 `optumum`,意为“(在做某事上)最好的”或“最适宜做的”。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §30-32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:30-32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。