- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:25-29
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-27
カティリーナの陰謀の加担者であった野心的な女性センプローニアの人物像が描かれ、続いて、執政官選挙で再び落選したカティリーナが武力蜂起を決意する。キケロ暗殺の計画が事前に密告によって阻止されると、カティリーナのイタリア各地での不穏な動きに対し、元老院は「元老院最終勧告」を決議して執政官に最高権限を与える。
Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit;1 litteris Graecis Latinis docta, psallere saltare elegantius quam necesse est probae,2 multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat. verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
しかし、彼女らの中にセンプローニアがいた。彼女は、男まさりの大胆さで多くの悪行をしばしば重ねてきた人物であった。この女性は、家柄と美貌に恵まれ、さらには夫や子供たちにも十分に恵まれていた。ギリシアとラテンの文学に通じ、貞淑な女性に必要とされる以上に優雅に竪琴を弾き、踊ることができ、贅沢の道具となる他の多くのことも心得ていた。しかし彼女にとっては、常にすべてのものが名誉や貞操よりも大切であった。彼女が金銭と評判のどちらをより惜しまなかったかは、容易には判別できなかっただろう。その欲情は非常に燃え上がっていたため、彼女は自分が求められるよりも頻繁に男たちを求めた。しかし彼女は、以前からしばしば信義を裏切り、借金を誓って踏み倒し、殺人の共犯者となっており、贅沢と困窮によって破滅へとまっしぐらに突き進んでいた。だが、彼女の才能は決してばかげたものではなかった。詩を作り、冗談を言い、控えめな、あるいは甘美な、あるいは不作法な言葉を使いこなすことができた。要するに、豊かな才知と魅力が彼女に備わっていたのである。
His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio3 usurum. neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet; ad hoc collegam suom Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae quas consulibus in campo fecerat prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera foedaque evenerant.
これらの準備が整うと、カティリーナはそれにもかかわらず、翌年の執政官職を求めた。もし自分が指名されれば、アントニウスを思い通りに利用できると期待したからである。その間も彼は静かにしておらず、あらゆる方法でキケロに対して陰謀を企てていた。しかし、キケロの方にも、警戒するための計略や悪知恵が欠けていたわけではなかった。というのも、彼は自らの執政官職の当初から、フルウィアを通じて多くのことを約束することによって、先ほど私が言及したクィントウス・クリウスがカティリーナの計画を自らに漏らすように仕向けていたからである。これに加えて、同僚のアントニウスを属州の取り決めによって説得し、国家に反する考えを持たないようにさせ、自分の周囲には友人や保護民たちの護衛を密かに従えていた。選挙の日が到来し、カティリーナの立候補も、彼がマルス広場で執政官たちに対して仕掛けた陰謀もうまくいかなかったとき、彼は戦争を起こし、あらゆる極端な手段を試みることを決意した。彼が密かに試みたことが、困難で不名誉な結果に終わったからである。
Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctisque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.
それゆえ彼は、ガイウス・マンリウスをファエスラエおよびエトルリアのその方面へ、カメーリヌム出身のあるセプティミウスをピケヌムの土地へ、ガイウス・ユリウスをプーリアへ派遣し、さらに、それぞれの場所で自分にとって好都合であると信じた他の者たちを、それぞれ異なる場所へ派遣した。その間、ローマでは多くのことを同時に企てていた。執政官たちに罠を仕掛け、放火の準備をし、要所を武装した男たちで占拠した。自身も武器を携えて動き回り、他の者たちにも同様にするよう命じ、常に注意を怠らず準備を整えているよう促した。夜も昼も急ぎ、徹夜し、不眠にも労働にも疲れることがなかった。ついに、多くのことを企てても何もうまくいかなかったとき、彼は真夜中に、マルクス・ポルキウス・ラエカを通じて陰謀の指導者たちを再び召集した。そこで彼らの怠慢について大いに不満を述べた後、武器を取るために自ら準備させておいたあの群衆のもとへ、マンリウスをあらかじめ派遣したこと、また同様に他の場所へ他の者たちを戦争を開始させるために派遣したことを告げ、もし事前にキケロを葬り去りさえすれば、自分は軍隊のもとへ出発したいと望んでいることを説明した。キケロが自らの計画を大いに妨げているからである、と。
igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum4 introire ad Ciceronem ac de inproviso domi suae inparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones quoiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.
それゆえ、他の者たちが恐れおののき躊躇している中で、ローマの騎士ガイウス・コルネリウスが自らの協力を約束し、彼とともに元老院議員ルキウス・ワルグンテイウスが、その夜の少し後に、挨拶に行くかのように装って武装した男たちとともにキケロの家に押し入り、彼の家で不意を突いて、不意打ちで彼を刺し殺すことを決定した。クリウスは、どれほどの危険が執政官に差し迫っているかを理解すると、フルウィアを通じて、企てられていた陰謀をキケロに素早く伝えた。このようにして、彼らは門前払いを食らい、これほどの大罪を無駄に企てたことになった。その間マンリウスは、エトルリアにおいて、貧困と同時に不義への憤りから政変を望んでいる庶民たちを扇動していた。彼らはスッラの支配下で土地や全財産を失っていたからである。さらに、その地域に大量に存在していたあらゆる種類の盗賊や、スッラの植民市の住民のうち、かつての莫大な略奪による欲望と贅沢の末に、何も手元に残っていなかった一部の者たちをも扇動していた。
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatam. itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent5 operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.
これらのことがキケロに報告されたとき、彼は二重の災厄に深く動揺した。私的な対策だけではこれ以上市街を陰謀から守ることができず、またマンリウスの軍隊がどれほどの規模で、いかなる意図を持っているのかを十分に把握していなかったからである。そこで彼は、すでに以前から民衆の噂によって騒がれていたこの件を、元老院に付託した。それゆえ、重大な危機において通常行われるように、元老院は、執政官たちが国家にいかなる損害も被らせないよう配慮すべきである、と議決した。この権限は、ローマの慣習に従って元老院から政務官に与えられる最大のものである。軍隊を組織し、戦争を遂行し、同盟者や市民をあらゆる方法で統制し、市内および戦場において最高の指揮権と裁判権を保持すること。そうでない場合、民衆の命令なしには、これらの事柄のどれ一つとして執政官にその権利はないのである。
- 25fuit
主語 omnia が中性複数であるにもかかわらず、動詞 fuit は単数形をとっている。これは、最も近い主語 pudicitia に動詞が一致したか、あるいは omnia を一括して単一の概念として扱っているためである。
- 25probae
形容詞 probus(貞淑な、誠実な)の女性単数与格で、非人称表現 necesse est の与格補語。
- 26Antonio
奪格。異態動詞 utor(〜を用いる、利用する)の未来不定詞 usurum [esse] の目的語。
- 28salutatum
動詞 saluto のスピーヌム(目的分詞)対格で、移動の動詞 introire とともに用いられて目的(「挨拶をするために」)を表す。
- 29darent
接続法能動態未完了過去。元老院の決議(間接命令)を表し、decrevit の後の ut が省略された形。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・修正履歴(1 件・最終 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
