§9.1Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret.
在安条克战败逃亡后,汉尼拔担心自己会被交出去——如果他让对方有机可乘,这毫无疑问会发生——于是他来到克里特岛的戈尔廷人那里,以便在当地思考自己该往何处去。
§9.2vidit autem vir omnium callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam.
然而,这个众人中最狡黠的人察觉到,由于克里特人的贪婪,除非他预先作好防备,否则他将处于巨大的危险之中;因为他随身携带着巨额资金,且知道有关这笔钱的风声已经传开了。
§9.3itaque capit tale consilium.
于是,他想出了这样一个计策。
amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento.
他把许多个双耳瓶装满铅,并在最上面覆以金银。
has praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere.
在首领们在场的情况下,他将这些瓶子存放在狄安娜的神庙里,假装将自己的财产托付给他们的信用。
his in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit.
在将他们引入歧途之后,他将自己随身携带的青铜雕像装满了他所有的资金,并把它们丢弃在自家露天的庭院里。
§9.4Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret sua secumque duceret.
戈尔廷人极尽小心地看守着神庙,与其说是防备他人,倒不如说是防备汉尼拔,免得他在他们不知情的情况下拿走自己的东西并带走。