§10.1Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus illusis Cretensibus ad Prusiam in Pontum pervenit.
如此保全了自己所有的财产后,这位迦太基人欺骗了克里特人,来到了本都的普鲁西阿斯那里。
apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exacuit adversus Romanos.
在普鲁西阿斯处,他对意大仍抱有同样的敌意,并且除了武装和煽动这位国王对抗罗马人之外,没有做任何其他事情。
§10.2quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes.
当汉尼拔看到普鲁西阿斯在国内资源方面不够强大时,他便去拉拢其他国王,联合好战的部族。
dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra; §10.3sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem.
与普鲁西阿斯对立的是帕加马国王欧墨尼斯,他是罗马人最亲密的朋友,他们之间在海上和陆地上都进行着战争;但由于与罗马人的结盟,欧墨尼斯在两处都占了上风。
quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur.
因此,汉尼拔更加渴望击败他,因为他认为如果除掉了欧墨尼斯,其余的事情对他来说都会变得更加容易。
ad hunc interficiundum talem iniit rationem.
为了除掉这个人,他采取了如下计策。
§10.4classe paucis diebus erant decreturi.
几天之内,他们就将用舰队决一胜负。
superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis.
由于在船只数量上处于劣势,汉尼拔必须用计谋作战,因为在武力上他并非对手。
imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici.
他下令收集尽可能多的活毒蛇,并将它们投入陶罐中。
§10.5harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere.
在准备了大量的毒蛇之后,就在即将进行海战的当天,他召集了海军士兵,命令他们全体向欧墨尼斯国王的唯一一艘船发起总攻,至于其他船只,只要防住自己就足够了。
id illos facile serpentium multitudine consecuturos.
他坚称,凭借数量众多的毒蛇,他们将很容易实现这一目标。
§10.6rex autem in qua nave veheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore.
此外,他表示自己会安排好,让他们知道国王乘坐在哪一艘船上;他向他们承诺,如果他们捕获或杀死了国王,这将对他们是一笔巨大的赏赐。