§8.1At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur.
然而,汉尼拔在从家中逃亡后的第四年,即路奇乌斯·科尔内利乌斯和昆图斯·米努基乌斯担任执政官时,率领五艘船只抵达了昔兰尼人领地内的非洲,企图借着对安条克的期望与信任,看看能否诱使迦太基人参与战争。 而他此前已经说服了这位安条克率领军队前往意大利。
huc Magonem fratrem excivit.
他将弟弟马戈召集到了此地。
§8.2id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena.
迦太基人得知此事后,对不在场的马戈处以了与其兄长相同的惩罚。
illi desperatis rebus cum solvissent naves ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit.
在处境绝望之际,当他们启航并将船帆付诸风中时,汉尼拔抵达了安条克那里。
de Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt.
关于马戈的死,流传着两种不同的记录:因为有些人写道他是因海难而死,另一些人则写道他是被自己的奴隶所杀。
§8.3Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam in Thermopylis de summa imperii dimicasset.
然而,如果安条克在进行战争时,愿意像他在决定接受战争时那样听从汉尼拔的建议,他本可以在更靠近台伯河的地方,而不是在温泉关,为了最高统治权而交战。
quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re.
尽管汉尼拔看到他愚蠢地尝试了许多事情,但在任何事情上都没有抛弃他。
§8.4praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit.
他指挥着几艘船只,这些船是他被命令从叙利亚带往亚洲的,并率领它们在潘菲利亚海与罗得岛人的舰队交战。
in quo cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit superior.
在这场战斗中,虽然他的部下因敌军人数众多而被击败,但他本人在自己指挥战斗的那翼却占据了优势。