§11.1Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur.
对士兵们作了如此的激励之后,双方都将舰队引向战场。
quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit.
在两军阵形排定、战斗信号发出之前,汉尼拔为了向自己人表明欧墨尼斯所在的位置,派出一名乘着小舟、手持使者杖的信使。
§11.2qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum.
当信使到达敌人的船只旁,出示信件并声称要寻找国王时,他立刻被带到了欧墨尼斯面前,因为没有人怀疑信中写了关于和平的事。
tabellarius ducis nave declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit.
信使向自己人指明了指挥官的船只,便退回到他出发的原处。
§11.3at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad irridendum eum pertinerent.
然而欧墨尼斯拆开信后,发现里面除了一些嘲弄他的话以外,什么也没有。
cuius rei etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium statim committere non dubitavit.
虽然他对此事的缘由感到惊异且找不出原因,但他还是毫不犹豫地立刻开战。
§11.4horum in concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur.
在双方的交锋中,比提尼亚人遵照汉尼拔的命令,全体围攻欧墨尼斯的船。
quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata.
国王由于无法抵挡他们的攻势,便乘船逃跑以求自保;如果他没有退入部署在最近海岸的己方防御阵地内,他是不可能成功逃脱的。
§11.5reliquae Pergamenae naves cum adversarios premerent acrius, repente in eas vasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt.
当帕加马的其余船只更猛烈地压制对手时,突然,我们上面提到的那些陶罐开始被投掷到这些船上。
quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi.
这些投掷物起初引起了参战者的嘲笑,因为他们无法理解为什么要这么做。
§11.6postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt.
然而,在他们看到自己的船只塞满了蛇之后,被这离奇的景象吓坏了,由于看不清最该躲避的是什么,他们调转船头,退回到了自己的海军营地。
§11.7sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.
就这样,汉尼拔以智谋战胜了帕加马人的武力;不仅在当时,而且在其他许多时候,他都以同样过人的智慧,用陆军击败了对手。