Humanitext Reader

康涅利乌斯·尼波斯 · 汉尼拔传 §12.1-12.5

罗马索要引渡与汉尼拔服毒自尽

第 12 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

普鲁西亚斯的使节在罗马意外透露了汉尼拔的下落,元老院随之派使者前去索要。汉尼拔察觉被围、走投无路,最终服毒自尽。

§12.1Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse.
当这些事在亚洲进行之时,碰巧普鲁西亚斯的使节们在罗马的执政官级元老提图斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯府中进宴,席间谈到汉尼拔时,使节中的一人说汉尼拔就在普鲁西亚斯的王国里。
§12.2id postero die Flamininus senatui detulit.
第二天,弗拉米尼努斯将此事禀报了元老院。
patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet.
元老院议员们认为,只要汉尼拔还活着,他们就绝不会免于阴谋,于是派遣使节前往比提尼亚,其中包括弗拉米尼努斯,去要求国王不要在身边收留他们最凶恶的敌人,而应将其交给自己。
his Prusia negare ausus non est; §12.3illud recusavit, ne id a se fieri postularent, quod adversus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facile inventuros.
对于这些人,普鲁西亚斯不敢拒绝;但他拒绝了这一点:要求他们不要请求他做出违背款待之法的事。 他说,如果他们能做到,就让他们自己去逮捕,他们很容易就能找到汉尼拔所在的地方。
Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret, quod accidit.
因为汉尼拔一直呆在一个地方,那是国王赐予他作为礼物的城堡,而且他建城堡时让建筑的每个部分都有出口,显然是担心发生那件果然发生的事。
§12.4huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere.
当罗马的使节们来到这里并率领众人包围了他的房子时,一个在门口向外张望的男仆对汉尼拔说,出现的武装人员比往常要多。
qui imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur.
汉尼拔命令他绕行建筑的所有门口,并迅速向他汇报是否在每一侧都同样受到了包围。
§12.5puer cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam.
当男仆迅速汇报了他所看到的情况并表明所有出口都已被占领后,汉尼拔意识到这绝非偶然发生,而是针对他而来,自己不能再苟活下去了。
quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
为了不让自己的生命任凭他人主宰,他铭记自己往昔的英勇,服下了他一直习惯随身携带的毒药。

词汇与语法注释

  1. §12.2Hannibale vivo — 由名词和形容词构成的夺格绝对结构。“在汉尼拔活着的情况下”,即“只要汉尼拔还活着”,在此起时间或条件从句的作用。
  2. §12.3comprehenderent — 间接引语中的命令表达。直接引语中的命令式(comprehendite)由于主句历史性过去时态(recusavit)的时态一致作用,变为虚拟式未完成过去时。
  3. §12.5sibi diutius vitam esse retinendam — 使用动形容词(retinendam [esse])表示义务的被动迂回不定式结构。给格的 sibi 是施事给格(dativus auctoris),意为“生命不应再由他保持下去”(即“他无法再保持生命”)。

引用这一段

康涅利乌斯·尼波斯, 汉尼拔传 §12.1-12.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.humanitext-lat2:12.1-12.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。