§11.1Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum servari vellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem aut ferocissimum elephantum': nondum enim statuerat, conservaret eum necne.
因此,当安提柯将他关进监牢,且看守长询问希望如何看管他时,他回答道:“就像看管最凶猛的狮子或最狂暴的野象一样。 ”因为他尚未决定是否要留他性命。
§11.2veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae.
然而,两类人都来看望尤曼尼斯:一类人出于仇恨,想要亲眼目睹他的没落以饱享眼福;另一类人则出于旧日情谊,渴望与他交谈并予以抚慰;还有许多人渴望了解他的容貌,想看看这个让他们长期以来如此惧怕、且将其灭亡视为胜利希望所在的人究竟长得什么样。
§11.3at Eumenes, cum diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut sic uteretur devicto: quin aut interfici aut missum fieri iuberet.
但尤曼尼斯在被囚禁了相当长一段时间后,对掌握监禁全权的奥诺马库斯说,他很奇怪自己为何被这样关押了三天之久:因为像这样对待一个战败者,并不符合安提柯的睿智;他为何不索性下令要么将他处死,要么将他释放?
§11.4hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur, 'quid? tu' inquit 'animo si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?'
由于这番话在奥诺马库斯听来显得过于傲慢,他便说:“什么? 你若是真有那般骨气,为何不在战斗中阵亡,反而落入敌人的手中?
§11.5huic Eumenes 'utinam quidem istud evenisset! sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit.
” 尤曼尼斯对他说:“但愿那件事真的发生了! 但这之所以没有发生,是因为我从未遇到过比我更强的人:因为我未曾与任何人交锋,而对方不屈服于我的。
' neque id erat falsum: non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia decidit.
”这并非虚言:因为他不是因敌人的武勇而倒下,而是因朋友的背叛。
nam et dignitate fuit honesta et viribus ad laborem ferendum firmis neque tam magno corpore quam figura venusta.
事实上,他既有着高雅的尊严,又有着足以承受劳苦的强健体魄,虽然身材不算高大,但容貌十分俊美。