§10.1Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio celeritatemque impedivit eius, neque tamen multum profecit.
如此,尤曼尼斯凭借计谋战胜了这位狡猾的将领并阻碍了他的速度,然而却并未获益多少。
§10.2nam invidia ducum, cum quibus erat, perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam deserturum.
因为由于与他共事的将领们的嫉妒,以及马其顿老兵的背叛,尽管他在战斗中胜出,却仍被交给了安提柯,尽管在此之前,军队曾三次在不同时期向他宣誓,他们将保卫他且绝不背弃他。
sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam eum non perdere.
然而,某些人对他才能的嫉妒如此之大,以至于他们宁愿失去信义,也不愿不消灭他。
§10.3atque hunc Antigonus, cum ei fuisset infestissimus, conservasset, si per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adiuvari posse intellegebat in eis rebus, quas impendere iam apparebat omnibus.
尽管此人曾对他极度敌视,但如果手下的人允许,安提柯本来会留他一条生路,因为安提柯明白,在所有人看来已迫在眉睫的那些局势中,没有人能比此人给他更大的帮助。
imminebant enim Seleucus, Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentes, cum quibus ei de summis rebus erat dimicandum.
因为塞琉古、利西马科斯、托勒密正步步逼近,他们如今实力雄厚,安提柯必须与他们争夺最高统治权。
§10.4sed non passi sunt ii qui circa erant, quod videbant Eumene recepto omnes prae illo parvi futuros.
但身边的那些人不容许这样做,因为他们看到,一旦尤曼尼斯被接纳,所有人相比之下都会变得微不足道。
ipse autem Antigonus adeo. erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum leniri non posset.
而安提柯自己也极其愤怒,以至于若非对极大利益抱有巨大期望,他的怒火是无法平息的。