§4.1Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas, quoad cum civibus dimicatum est, domi quietus fuit.
正是在如此动荡的时期,正如我们上面所指出的,在同胞之间发生战斗期间,埃帕米农达一直静静地待在家里。
itaque haec liberatarum Thebarum propria laus est Pelopidae, ceterae fere communes cum Epaminonda.
因此,这解放底比斯的独特荣耀属于佩洛皮达斯,而其他几乎所有的荣耀都是与埃帕米农达共享的。
§4.2namque in Leuctrica pugna imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostravit Laconum.
因为在留克特拉战役中,当埃帕米农达担任总司令时,他是那支首先击溃拉栖代梦人方阵的精锐部队的指挥官。
§4.3omnibus praeterea periculis eius affuit (sicut, Spartam cum oppugnavit, alterum tenuit cornu), quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est profectus.
此外,他参与了他所有的危险(正如,当他进攻斯巴达时,他指挥了另一侧翼),为了使麦塞内能够更快地重建,他作为使节出使波斯。
denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae.
总之,他是底比斯的第二号人物,但这种第二,却是最接近埃帕米农达的那种第二。