§7.1Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem civium, quod se patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt testimonia.
关于他宽容并忍受同胞市民的伤害(因为他认为对祖国发怒是不义的),有如下的证明。
cum eum propter invidiam cives sui praeficere exercitui noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore res eo esset deducta, ut omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae diligentia: erat enim ibi privatus numero militis.
当他的市民出于嫉妒而不愿让他担任军队的统帅,并选出了一位不懂军事的将领,而由于此人的失误,局势竟恶化到所有人都为自己的安全极度恐慌的地步(因为他们被困在狭窄的地形中,被敌人包围),这时人们开始渴望伊巴密浓达的干练;因为他当时在那里只是一个普通公民,处于士兵的行列中。
§7.2a quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem.
当他们向他求助时,他完全不记前嫌,将从包围中解救出来的军队安全地带回了家。
§7.3nec vero hoc semel fecit, sed saepius.
实际上,他不仅这样做了一次,而是很多次。
maxime autem fuit illustre, cum in Peloponnesum exercitum duxisset adversus Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus.
但最引人注目的,是当他率军进入伯罗奔尼撒对抗拉刻代蒙人,并拥有两位同僚(其中一人是勇敢而强干的佩洛皮达斯)的时候。
hi cum criminibus adversariorum omnes in invidiam venissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii praetores successissent, §7.4Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit.
当这些人由于对手的指控而全都招致怨恨,并因此被剥夺了指挥权,由其他将领接替了他们的位置时,伊巴密浓达没有服从人民的决议,并说服同僚们也这样做,继续进行他已经承担的战争。
namque animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli periturum.
因为他注意到,如果不这样做,整支军队都会因为新将领们的鲁莽和对军事的无知而毁灭。
§7.5lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret.
在底比斯有一条法律,规定如果有人保留指挥权的时间超过了法律预先设定的期限,就要处以死刑。
hanc Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem civitatis conferri noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
伊巴密浓达看到这条法律是为了维护国家而制定的,因而不希望它被用来毁灭城邦,于是他比人民所命令的期限多保留了四个月的指挥权。