§4.1Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem dedit, qua Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet.
当狄奥尼西奥斯看到自己在才能、威望以及民众的爱戴上都被迪翁超越时,因担心如果让迪翁留在身边,会给自己带来被其推翻的机会,便给了他一艘三桅战船,以便送他去科林斯;同时他假称这样做是为了他们双方的利益,以免在彼此猜忌中,任何一方先发制人。
§4.2id cum factum multi indignarentur magnaeque esset invidiae tyranno, Dionysius omnia, quae moveri poterant Dionis, in naves imposuit ad eumque misit.
当许多人对此举表示愤慨、且此事给僭主招致极大怨恨时,狄奥尼西奥斯将迪翁所有可移动的财产都装上船,送还给他。
sic enim existimari volebat, id se non odio hominis, sed suae salutis fecisse causa.
因为他希望人们认为,他这样做并不是出于对那个人的怨恨,而是为了自身的安全。
§4.3postea vero quam audivit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxorem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus.
然而,后来他听说迪翁正在伯罗奔尼撒募集军队,并企图对自己发动战争,于是便将迪翁的妻子阿蕾特嫁给了别人,并下令如此管教迪翁的儿子,使其在放纵中沾染上最卑劣的欲望。
§4.4nam puero prius quam pubes esset scorta adducebantur, vino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio relinquebatur.
因为在男孩成年之前,就有人把妓女带到他身边,让他沉溺于美酒佳肴之中,不给他留出任何清醒的时间。
§4.5is usque eo vitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater (namque appositi erant custodes, qui eum a pristino victu deducerent), ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita interierit.
在父亲回到祖国后,这个儿子由于无法忍受生活状态的剧变(因为当时安排了看守,要把他从以前的生活方式中拉回来),以至于从房屋的高处跳下,并以此结束了生命。
sed illuc revertor.
不过,我还是回到原题上来。