§3.1Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis, eaque multis rebus aucta est.
这便是迪翁与狄奥尼西奥斯之间不和的开端,且由于许多事情而愈演愈烈。
sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit.
然而,在最初的一段时间里,他们之间仍维持着某种虚假的友谊。
sicut, cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium, ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in aliqua re vellet patrem imitari, morem ei gessit.
例如,当迪翁不断恳求狄奥尼西奥斯从雅典召来柏拉图并采纳其建议时,后者因想在某些方面模仿其父亲,便顺从了他的意愿。
§3.2eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyranno quam tyrannidi.
与此同时,他将历史学家里斯托斯召回叙拉古,此人对僭主个人的友好,远不及他对僭主政治本身的拥护。
sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de historicis Graecis conscriptus est.
不过,关于此人,在关于希腊历史学家的那一本书中已有更详尽的阐述。
§3.3Plato autem tantum apud Dionysium auctoritate potuit valuitque eloquentia, ut ei persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis.
此时,柏拉图在狄奥尼西奥斯面前凭借其威望与雄辩发挥了极大的影响力,以至于说服他结束僭主统治,将自由归还给叙拉古人。
a qua voluntate Philisti consilio deterritus aliquanto crudelior esse coepit.
然而,狄奥尼西奥斯因菲里斯托斯的谏言而从这一意愿中动摇,此后开始变得更加残暴。