§3.1Itaque ii decemviralem potestatem ab illo constitutam sustulerunt.
因此,他们废除了由他建立的十人支配的权力。
quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tollere.
由于这种痛苦而怒火中烧,他企图策划除掉拉栖代梦人的国王。
sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant.
但他感到,如果没有神明的帮助,他是无法做到这一点的,因为拉栖代梦人习惯于事事请教神谕。
§3.2primum Delphicum corrumpere est conatus.
首先,他企图收买德尔斐的神谕。
cum id non potuisset, Dodonaeum adortus est.
当未能成功时,他又去尝试多多纳的神谕。
hinc quoque repulsus dixit se vota suscepisse, quae Iovi Hammoni solveret, existimans se Afros facilius corrupturum.
在这里同样遭到拒绝后,他声称自己许下了誓愿要向阿蒙·朱庇特履行,因为他认为自己能更容易地收买非洲人。
§3.3hac spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt.
怀着这一希望,他出发前往非洲,但朱庇特的祭司们极大地使他落空。
nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset.
因为他们不仅无法被收买,甚至还派遣使者前往拉栖代梦,指控赖散德企图收买神殿的祭司。
§3.4accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est a Thebanis apud Haliartum.
他因这一罪名被起诉,虽经法官的判决获得无罪释放,但在被派去援助奥尔科梅诺斯人时,于哈利阿尔图斯附近被底比斯人击杀。
§3.5quam vere de eo secus foret iudicatum, oratio indicio fuit, quae post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis, ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta, ut deum videretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitarat.
关于他的判决与实际情况是多么的不同,在他死后于其家中发现的一篇演说词成为了证据,在其中他奉劝拉栖代梦人废除王权,并从所有人中挑选一名领袖来主持战争;但这篇演说词的写法,使它显得像是符合神明的意旨,而他凭仗着金钱,曾毫不怀疑自己能获得这神意。
hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur.
据说,这篇演说是哈利卡尔那索斯的克里昂为他撰写的。