§4.1Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii.
在此处,国王的太守法尔纳巴佐斯的行为是不容忽视的。
nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad cives suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram.
因为当舰队司令赖散德在战争中残酷且贪婪地做了许多事情,并怀疑这些事情已被传达给他的同胞时,他请求法尔纳巴佐斯向监察官们为他作证,说明他是以多么伟大的忠诚来进军并对待盟友的,并请他就此事详细书写:因为法尔纳巴佐斯在此事上的权威将是巨大的。
§4.2huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem verbis multis conscripsit, in quibus summis eum effert laudibus.
对此,后者慷慨地承诺;他写了一封篇幅宏大、言辞繁多的书信,在信中用极高的赞辞推崇他。
quem cum hic legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine et tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat.
当赖散德阅读并认可了这封信后,在封印期间,法尔纳巴佐斯暗中换上了另一封大小相同、极其相似以至无法区分的、已封印好的信,在其中极其详尽地控诉了赖散德的贪婪与背叛。
§4.3Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae voluerat dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit.
赖散德回到家乡,在最高政厅面前陈述了他想说的关于自己功绩的话之后,便递交了法尔纳巴佐斯给他的这封信以代替证词。
hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt.
在屏退赖散德之后,监察官们审阅了这封信,随后亲手交给赖散德自己阅读。
ita ille imprudens ipse suus fuit accusator.
就这样,他在不知不觉中成了他自己的控诉者。