§9Quaeramus igitur causam, quae inpulerit eum, qui haec machinatus sit, ut originem rerum et molitionem novam quaereret.
因此,让我们寻找促使设计这些事物的人去寻求万物的起源和新的构建的原因。
Probitate videlicet praestabat; probus autem invidet nemini; itaque omnia sui similia generavit.
显然,他在善上是卓越的;而善者不嫉妒任何人;因此他创造了一切与自己相似的事物。
Haec nimirum gignendi mundi causa iustissima.
这确实是创造世界最公正的原因。
Nam cum constituisset deus bonis omnibus explere mundum, mali nihil admiscere, quoad natura pateretur, quicquid erat, quod in cernendi sensum caderet, id sibi adsumpsit non tranquillum et quietum, sed inmoderate agitatum et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse praestantius.
因为当神决定用一切美善的事物充满世界,并在自然所允许的范围内不掺入任何邪恶时,凡是落入视觉感官之物,即那并非平静和安宁、而是无节制地运动和漂浮之物,他都将其纳为己有,并将它从无序引导到有序;因为他判定这样更为卓越。
§10Fas autem nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum facere ei, qui esset optumus.
然而,对于那最善者而言,除了制作最美的事物之外,既是不许可的,也从未曾许可过。
Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil esse eorum, quae natura cernerentur, inintellegens intellegente in toto genere praestantius.
因此,当他进行思考时,他发现那些在自然中被看见的事物中,在整个类别里,无理智之物决不能比有理智之物更卓越。
Quocirca intellegentiam in animo, animum inclusit in corpore.
因此,他将理智置于灵魂之中,将灵魂置于身体之中。
Sic ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum.
他这样认为,那件作品就被制作得最为美丽。
Quam ob causam non est cunctandum profiteri, si modo investigari aliquid coniectura potest, hunc mundum animal esse, idque intellegens et divina providentia constitutum.
由于这个原因,只要可以通过推测探究某些事情,我们就绝不应迟疑去声明:这个世界是一个生命体,且是一个有理智的、由神圣护卫所建立的生命体。
§11Hoc posito, quod sequitur, videndum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit.
确立了这一点后,接下来必须看:神在塑造世界时,遵循了哪种生命体的相似性。
Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia; sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata nulla ex parte perfecta; imperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest.
确实不是我们所知的任何生命体;因为它们都分属于某些特定的属,或者是不完整的、在任何部分都未臻完美;而与不完美且未完成之物相似的东西绝不可能是美丽的。
Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est, sive in singulis sive in universo genere cernatur, eius similem mundum esse dicamus.
因此,无论是在个体中还是在整个属中,凡是每个生命体都犹如其一小部分的那种存在,让我们说世界就与它相似。
Omnes igitur, qui animo cernuntur et ratione intelleguntur, animantes conplexu rationis et intellegentiae sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia, quae sub aspectum cadunt, conprehenduntur.
所以,凡是用心灵察觉、用理性理解的所有生命体,都包含在理性和理智的怀抱之中,正如人类、牲畜以及凡是落在视野之内的万物都被这个世界所包含一样。
§12Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest, et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus eius similem mundum efficere vellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, effecit.
因为当神想要使世界与那在自然界中能被理解为最美丽、且在每一个部分都最完美的存在相似时,他制作了一个看得见的单一生命体,其中包含了所有的生命体。
Rectene igitur unum mundum diximus, an fuit pluris aut innumerabilis dictu melius et verius? Unus profecto, siquidem factus est ad exemplum.
那么,我们说“一个世界”是正确的吗? 还是说“多个”或“无数个”会更好、更真实呢? 确实是一个,如果它确实是按照模范制作的。
Quod enim omnis animantis eos, qui ratione intelleguntur, complectitur, id non potest esse cum altero.
因为那包罗了所有用理性理解的生命体的存在,是不可能与另一个并存的。
Rursus enim alius animans, qui eum contineat, sit necesse est, cuius partes sint animantes superiores, caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non proximi.
因为若非如此,就必然需要另一个包含它的生命体,而先前的生命体将成为其部分,那么这个天空就会是那个最根本者的摹本,而非那最接近者的摹本。
Quorum ne quid accideret, atque ut hic mundus esset animanti absoluto simillimus, hoc ipso, quod solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreavit.
为了不让这些情况发生,并为了使这个世界最相似于那完美的生命体,正由于它是唯一且单一的,神因此创造了这独一无二、独生出来的世界。
§13Corporeum autem et aspectabile itemque tractabile omne necesse est esse, quod natum est.
然而,凡是出生的,必然是有形体的、看得见的、同样也是摸得着的。
Nihil porro igni vacuum aspici ac videri potest nec vero tangi, quod careat solido, solidum autem nihil, quod terrae sit expers; quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque iungebat.
再者,没有任何缺乏火的东西能被看见或显现,而且如果缺乏固体,任何东西也确实无法被触摸,而没有任何缺乏泥土的东西可以是固体的;因此,神在致力于制作世界时,首先将泥土和火连接在一起。
Omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum vinculumque desiderant.
然而,任何两个事物为了凝聚在一起,都需要寻找某种第三者,并且渴望一个犹如结扣和纽带的东西。
Sed vinculorum id est aptissimum atque pulcherrimum, quod ex se atque de iis, quae stringit, quam maxime unum efficit.
但在纽带中,最合适也最美丽的,是那能将自身以及它所束缚的事物尽可能融为一体的纽带。
Id optime adsequitur, quae Graece a)nalogi/a, Latine (audendum est enim, quoniam haec primum a nobis novantur) conparatio proportiove dici potest.
这能被以下的东西最好地达成:这在希腊语中被称为 analogia,而在拉丁语中(因为既然这些词首先由我们创新,我们必须大胆尝试)可以被称为 comparatio 或 proportio。
§14Quando enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorumcumque generum contingit ut, quod medium sit, ut ei primum proportione, ita id postremo comparetur, vicissimque, ut extremum cum medio, sic medium cum primo conferatur, id, quod medium est, tum primum fit, tum postremum, postrema autem et prima media fiunt;
因为,无论是三个数字、图形还是任何种类的事物,当发生以下情况时:中间者如何与第一者在比例上成对应,它也就如何与最后一者相比较;反之,最后一者如何与中间者相比,中间者也就如何与第一者相比。
ita necessitas cogit, ut eadem sint ea, quae diiuncta fuerant; eadem autem cum facta sint, efficitur, ut omnia sint unum.
这时,那作为中间者的,既成为第一者,又成为最后一者,而最后一者和第一者则成为了中间者;因此,必然性迫使那些曾被分离开的事物成为同一;而一旦它们被制作为同一,结果就是所有事物都融为一体。
Quodsi universi corpus planum et aequabile explicaretur neque in eo quicquam esset † requisitum, unum interiectum medium et se ipsum et ea, quibus esset interpositum, conligaret.
但是,如果宇宙的身体被展开为平坦且均匀的,且在其中没有任何被 † 需要之物,那么一个插入其中的中间者就会将它自身以及它所介于其中的那些事物连接起来。