Humanitext Reader

西塞罗 · 蒂迈欧篇 §1-8

宇宙的生成与其永恒的模型与创造者

第 1 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在回顾了与尼吉迪乌斯和克拉提普斯的交往后,翻译了柏拉图《蒂迈欧篇》中关于宇宙的产生、其永恒的模型以及创造者的内容,并阐明了此类讨论仅能寻求“似真性”的性质。

§1Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo more et modo disputata.
我们不仅在学术篇中写了许多反对自然学者的内容,而且还经常与普布利乌斯·尼吉迪乌斯以卡尔内阿德斯式的方式和方法进行讨论。
Fuit enim vir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer investigator et diligens earum rerum, quae a natura involutae videntur; denique sic iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia Siciliaque viguisset, hunc extitisse, qui illam renovaret.
因为那个人不仅具备了所有配得上自由人的其他学艺,而且还是一个敏锐而勤勉的探究者,探究那些似乎被自然所包裹的事物;最后,我作此判断:在那些高贵的毕达哥拉斯学派(他们的学说在意大利和西西里繁荣了几个世纪之后,在某种程度上已经消亡)之后,正是这个人出现并复兴了它。
§2Qui cum me in Ciliciam proficiscentem Ephesi expectavisset Romam ex legatione ipse decedens, venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi causa Cratippus, Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et Nigidium vidi et cognovi Cratippum.
当他自己从使节任上返回罗马的途中,在以弗所等待着正要前往基利家的我,同时,在我看来无疑是我所听闻过的所有逍遥学派中最杰出的克拉提普斯,为了问候和拜访我而从米蒂利尼来到同一地点时,我非常高兴地既见到了尼吉迪乌斯,又结识了克拉提普斯。
Ac primum quidem tempus salutationis in percontatione consumpsimus * * * §3Quid est, quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est;
确实,我们在起初问候的时间里,都在互相询问中度过…… 什么是那始终存在、没有任何产生的,什么是那产生而从未存在的?
alterum, quod adfert opinionem sensus rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest.
这两者中,前者由理智和理性所把握,它始终是唯一且同一的;后者,缺乏理性的感觉带给它意见,完全属于意见的对象,它产生又灭亡,绝不能真正存在。
Omne autem, quod gignitur, ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest.
然而,凡是产生的事物,必然是由某种原因而产生的;因为如果去除了原因,就无法找到任何事物的起源。
§4Quocirca si is, qui aliquod munus efficere molitur, eam speciem, quae semper eadem est, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam, quae gignitur, numquam illam, quam expetet, pulchritudinem consequetur.
因此,如果一个致力于制作某种作品的人,注视着那始终相同的形式,并以此作为自己的模范,他必然能制作出极佳的作品;但如果他注视那产生的事物,他就绝不能达到他所追求的美。
Omne igitur caelum sive mundus, sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit— §5de quo id primum consideremus, quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab aliquo temporis principatu.
因此,整个天空或世界,无论它乐意被称作什么其他名字,让我们姑且这样称呼它—— 关于它,让我们首先考虑在所有探究的开端都必须考虑的事情:它是始终存在、没有通过任何产生而出现的,还是从时间的某个开端产生的。
Ortus est, quandoquidem cernitur et tangitur et est undique corporatus.
它是产生出来的,因为它是看得见、摸得着的,并且在各处都是有形体的。
Omnia autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione considunt; quae ortum habere gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis.
而所有此类事物都触动感觉,触动感觉的事物则停留在意见之中;我们已经说过,这些事物是有产生且生灭的,而没有任何事物能在没有原因的情况下产生。
§6Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile et, cum iam inveneris, indicare in vulgus nefas.
况且,要找到这个宇宙的类似父亲的缔造者是困难的,而一旦找到了,向大众宣示也是不敬的。
Rursus igitur videndum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne, quod semper unum et idem et sui simile, an id, quod generatum ortumque dicimus.
因此,我们必须再次考察,这个如此伟大作品的制造者模仿了哪一个模范:是那始终单一、同一且与自身相似的,还是我们所说产生并出世的?
Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitatis imitari maluit, sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus.
然而,如果这个世界是美丽的,其工匠是善良的,他无疑更愿意模仿永恒的形式;但如果不是这样——这甚至是说出来都不敬的——他就是遵循了产生出来的模范,而非永恒的模范。
§7Non igitur dubium, quin aeternitatem maluerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius.
因此毫无疑问,他更愿意追求永恒,因为既没有比这个世界更美丽的东西,也没有比它的建造者更卓越的人。
Sic ergo generatus ad id est effectus, quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur.
因此,这样产生出来的世界,是按照那由理性和智慧所把握、并由不可改变的永恒所包含的事物而制造出来的。
Ex quo efficitur, ut sit necesse hunc, quem cernimus, mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni.
由此得出结论,我们所看见的这个世界,必然是某个永恒之物的永恒摹本。
Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium.
然而,在所有理性的探究中,开端是最困难的。
De iis igitur, quae diximus, haec sit prima distinctio.
因此,关于我们所说的话,让这成为第一个区分。
§8Omni orationi cum iis rebus, de quibus explicat, videtur esse cognatio.
每一个言论似乎都与它所解释的事物具有亲缘关系。
Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit, qualis illa, quae neque redargui neque convinci potest.
因此,当言论讨论稳定且不可改变的事物时,它应当是那种既不能被反驳也不能被证伪的言论。
Cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat, si similitudinem veri consequatur.
但是,当它进入到模仿和塑造出来的摹本时,如果能达到真理的相似性,就被认为是做得很好。
Quantum enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum ad fidem veritas.
因为永恒对于产生之物具有多大的价值,真理对于可信性就具有多大的价值。
Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id, quod avemus animo, consequemur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis, si probabilia dicentur.
因此,如果我们在讨论众神的本性和世界的产生时,也许未能完全达到我们心中所渴望的——即让整篇言论都清晰且明白地修饰、自相一致并且在每一部分都互相契合——这绝非令人惊奇之事,只要我们所说的是可信的,你们就应当感到满意。
Aequum est enim meminisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui iudicetis, ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis.
因为记住我这个说话的人是人,而你们这些评判的人也是人,这是合情合理的,因此,如果所说的是可信的,你们就不必再作进一步的要求。

词汇与语法注释

  1. §1cum ... tum — 相关连词,意为“不仅……而且……”。此处非对称地连接了 cum 后的夺格短语 cum ceteris artibus... ornatus 和 tum 后的主格名词短语 tum acer investigator,它们均作为主语 vir ille 的补语起作用。
  2. §2mei salutandi et visendi causa — 使用 'causa' + 属格表示目的的结构。'mei' 是人称代词 'ego' 的属格,动形容词 'salutandi' 和 'visendi' 在形式上与之呼应(因为 'mei' 以 '-i' 结尾,动形容词也采用单数属格形式 '-i')。
  3. §4efficiat necesse est — 非人称表达 'necesse est' 直接支配虚拟语气 'efficiat' 而不带连词 'ut',意为“必然会制作出……”。
  4. §8consequemur, ut ... sibi constet — 作为动词 'consequi'(达到、实现)的宾语的名词从句,或者是具体解释前置代词 'id' 内容的同格从句,使用虚拟语气 'constet' 和 'consentiat'。

引用这一段

西塞罗, 蒂迈欧篇 §1-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.humanitext-lat1:1-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。