Humanitext Reader

西塞罗 · 蒂迈欧篇 §15-20

四大元素构成的宇宙球体与宇宙灵魂

第 3 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

本节阐述了神如何通过在火与土之间安置水和空气,用四种元素完成了宇宙的肉体,并将其塑造为免于疾病和衰老的球体,最后通过赋予这个自足的球体旋转运动和灵魂来使之臻于完美。

§15Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur, ita contigit, ut inter ignem atque terram aquam deus animamque poneret eaque inter se conpararet et proportione coniungeret, ut, quem ad modum ignis animae, sic anima aquae, quodque anima aquae, id aqua terrae proportione redderet.
然而,由于世界被要求具有立体性,而所有立体的事物决不能通过一个中间项、而总是通过两个中间项连接在一起,因此神在火与土之间安置了水与空气,并将它们彼此相较,用比例结合起来,从而使火对空气如何,空气对水也如何,而空气对水如何,水对土也如何,以此呈现出比例。
Qua ex coniunctione caelum ita aptum est, ut sub aspectum et tactum cadat.
通过这种结合,天(宇宙)被如此适配,以至于落入视觉和触觉的范围。
Itaque et ob eam causam et ex iis rebus numero quattuor mundi est corpus effectum ea constrictum conparatione, qua dixi; ex quo ipse se concordi quadam amicitia et caritate conplectitur atque ita apte cohaeret, ut dissolvi nullo modo queat nisi ab eodem, a quo est conligatus.
因此,正是由于这个原因,并且由这四个数量的元素,构成了世界的肉体,并被我所说的那个比例所紧密维系;由此,它以某种和谐的友谊和仁爱拥抱着自己,并如此适配地凝聚在一起,以至于除了解开它的那同一位之外,无法以任何方式被消解。
§16Earum autem quattuor rerum, quas supra dixi, sic in omni mundo partes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce generis excederet extra, atque ut in hoc universo inessent genera illa universa, id ob eas causas, primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, deinde ut unus esset nulla parte, unde alter gigneretur, relicta, postremo ne qui morbus eum posset aut senectus attingere.
而在我上面所说的这四种事物中,所有的部分都被如此安置于整个世界之中,以至于这一种类的任何部分都没有遗留在外,并且使那些完整的种类都包含在这个宇宙之中,这乃是出于以下原因:第一,为了使这个活生生的世界能由完美的部分构成一个完美的整体;第二,为了使其成为唯一,不留下任何可以产生另一个世界的成分;最后,为了不让任何疾病或衰老能够侵害它。
§17Omnis enim coagmentatio corporis vel caloris vel frigoris vi vel aliqua inpulsione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos senectutemque conpellitur.
因为身体的每一次结合,都会受到热或冷的侵害,或是受到某种剧烈撞击的削弱和破坏,并被逼向疾病和衰老。
Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus et totis atque perfectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret.
因此,世界的制造者和构建者神抱有这样的心意:要用所有完整且完美的部分,完成一个不受任何疾病和衰老侵害的、完整且完美的作品。
Formam autem et maxime cognatam et decoram dedit.
他赋予了它最相称、最美丽的形状。
A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet animantes, hunc ea forma figuravit, qua una omnes formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod sfairoeide/s Graeci vocant, cuius omnis extremitas paribus a medio radiis attingitur, idque ita tornavit, ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet, nihil offensionis, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum, omnesque partes simillimas omnium, quod eius iudicio praestabat dissimilitudini similitudo.
因为,既然神希望所有其余的生命体都包含在那一个生命体之中,他便用那唯一包揽了所有其余形状的形状来塑造它,并制作了球形,即希腊人所说的 *sphairoeides*(球状),其所有的边缘到中心的距离(半径)都相等。 他把它切削得极其圆滑,以至于无法制作出比这更圆的东西,使它没有任何粗糙,没有任何阻碍,没有角所切割出的痕迹,没有弯曲,没有突出,没有凹陷,并且所有的部分都彼此极其相似,因为在他的判定中,相似性胜过不相似性。
§18Omni autem totam figuram mundi levitate circumdedit.
此外,他以完全的光滑包围了世界的整个形状。
Nec enim oculis egebat, quia nihil extra, quod cerni posset, relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, ut respirationem requireret, nec vero desiderabat aut alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi; neque enim ulla decessio fieri poterat neque accessio, nec vero erat unde.
因为它不需要眼睛,因为外面没有留下任何可以被看见的东西;也不需要耳朵,因为确实没有任何可以被听到的东西;也没有包围着世界边缘的空气(气息),以至于它需要呼吸;它也确实既不需要身体的养分,也不需要排泄消化并消耗掉的食物;因为既不可能发生任何减少,也不可能发生任何增加,而且也确实没有产生这些变化的来源。
Itaque se ipse consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a se et pateretur et faceret omnia.
因此,它以自身的消耗和衰老来滋养自己,因为它是通过自己、且由自己来承受并做所有的事。
Sic enim ratus est ille, qui ista iunxit et condidit, ipsum se contentum esse mundum neque egere altero.
因为那结合并建立这些事物的人认为,世界自身就是自足的,不需要另一个。
§19Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut alia membra, quibus ingressum corporis sustineret.
因此,他没有给它安装双手,因为既没有什么需要抓取的,也没有什么需要推开的;也没有给它安装双脚或其他肢体,用以支撑其身体的行走。
Motum enim dedit caelo eum, qui figurae eius esset aptissimus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime.
因为他赋予了天(宇宙)那最适合其形状的运动,也就是在七种运动中,唯有这一种最能激发心灵和理智。
Itaque una conversione atque eadem ipse circum se torquetur et vertitur.
因此,它通过同一且单一的公转,围绕着自己旋转和转动。
Sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit.
然而,他将剩下的六种运动与它分离开来,从而使它免受一切漂移(迷乱)的影响。
Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit.
因此,对于这种不需要双脚和步履的公转,他没有赋予它行走的肢体。
§20Haec deus is, qui erat, de aliquando futuro deo cogitans levem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis.
那存在着的(永恒的)神,在思考那在未来某个时候将要存在的神时,做成了这些事,使那个世界变得圆滑,四处均匀,从中心到边缘皆平等,并且由完美且完整的事物构成了一个完美且绝对的整体。
Animum autem ut in eo medio conlocavit, ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et vestivit extrinsecus caeloque solivago et volubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter virtutem facile esse posset nec desideraret alterum satis sibi ipsum notum et familiare.
正如他将灵魂安置在它的中心,他也将其延伸至整个整体;接着,他用身体包围了它,从外面包裹它,并用一个孤独、旋转、呈圆周快速运动的天(宇宙)将它包含起来,这使它因其美德而能轻易地与自己同在,不需要另一个,因为它对自己而言已足够熟悉和亲切。

词汇与语法注释

  1. §15aquam deus animamque — 虽然 `anima` 通常意为“灵魂”或“生命之气”,但在此处它是作为希腊语 ἀήρ(空气)的翻译,指代四元素之一的“空气”或“气息”。
  2. §15ut, quem ad modum ignis animae... — 阐述神基于比例(类比)结合四元素的部分。通过嵌套的关联结构 `quem ad modum... sic... quodque... id...` 表达了连续比例(A:B = B:C = C:D,即 火:空气 = 空气:水 = 水:土)。
  3. §17A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet animantes, hunc ea forma figuravit — 这是一个倒装结构,其中由关系代名词 `a quo` 引导的关系从句先于主句的指示代名词 `hunc`(这个世界)。在语法上,它被解释为含有因果关系的目的或特征关系从句:因为神希望所有其他生命体都包含在那个生命体(理智的模型)之中,所以他用该模型的形状塑造了这一被创造的宇宙。
  4. §18levitate — 这是源于形容词 `lēvis`(光滑的)的名词 `lēvitas`(光滑、平滑)的夺格,不应与源于 `lěvis`(轻的)的 `lěvitas`(轻盈)相混淆。它对应于柏拉图希腊语原文中的“光滑”(λειότης)。
  5. §20de aliquando futuro deo cogitans — “在未来某个时候将要存在的神”指代被创造的、可感的宇宙(世界)。它表示“那存在着的神(即永恒的创造神)”在构想时,脑海中已经预想到了那个即将被创造出来的宇宙(宇宙本身也被视为神圣的存在)。

引用这一段

西塞罗, 蒂迈欧篇 §15-20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.humanitext-lat1:15-20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。