Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §9.6.1-9.6.7

准备会见恺撒与对行动迟缓的悔恨

第 200 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗从巴尔布斯的信中得知恺撒正逼近罗马,决定放弃退往阿尔皮努姆的计划,准备与恺撒会面。同时,他对庞培渡海撤离意大利一事感到深切悲痛,并强烈后悔自己行动的迟缓。

§9.6.1nos adhuc Brundisio nihil.
\n我们至今仍未收到来自布伦迪西乌姆的任何消息。
Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum.
巴尔布斯从罗马写信来说,他认为执政官伦图卢斯已经渡海,且未与年轻的巴尔布斯会面,因为后者在卡努西乌姆就已听说此事;年轻的巴尔布斯从那里写信给他;另外,曾驻扎在阿尔巴的六个步兵大队已通过米努基亚大道投奔了库里乌斯;恺撒已将此事写信告诉了他,且恺撒不久后便会抵达罗马城附近。
ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem.
因此,我将采纳你的建议,此时不躲进阿尔皮努姆,尽管我本想在阿尔皮努姆为我的儿子小西塞罗举行纯白托加礼,并打算把这作为向恺撒解释的借口。
sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius.
但或许他恰恰会在这一点上感到不悦,心想为何不索性在罗马举行。
ac tamen si est conveniendus, hic potissimum.
然而,如果必须与他会面,这里实为最合适的地方。
tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.
至于其余的事,即去往何处、走哪条路以及何时出发,我们随后再看。
§9.6.2Domitius, ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum.
\n\n据我所听到的,多米提乌斯正待在科萨的领地,而且正如人们所说,他已准备好出航;如果他是去西班牙,我不赞成;如果是去格奈乌斯那里,我表示赞赏;无论去哪,总比见到库尔提乌斯要好,我作为他的庇护人,甚至无法忍受正视他。
quid alios? sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.
其他人又如何呢? 但是,我认为,我们还是保持安静吧,免得证实了我们自己的过错——我们因为热爱罗马城,也就是我们的祖国,并且以为事情能达成和解,结果却落得这般举动,以至于显然被彻底隔绝并沦为俘虏。
§9.6.3scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo: "Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit.
\n\n在我写完信之后,有人从卡普亚送来了这样一封信,内容如下:\n"庞培已率领他身边的所有士兵渡海。
hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis.
这一人数为三万人,还有两位执政官、平民护民官,以及所有与他在一起的元老院议员及其妻儿。
conscendisse dicitur a. d. iiii Nonas Martias.
据说他是在三月四日登船的。
ex ea die fuere septemtriones venti.
自那天起一直吹着北风。
navis quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt.
据说,凡是他没有使用的船只,都被砍断缆绳任其漂流或者烧毁了。
" de hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit.
"\n关于此事,平民护民官卢基乌斯·梅特卢斯在卡普亚收到了他的岳母克罗狄娅送来的信,她自己也已经渡海过去了。
§9.6.4ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quom consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore, " οὐδέ μοι ἦτορ ἔμπεδον, ἀλλ' ἀλαλύκτημαι.
\n\n以前我焦虑而痛苦,正如事情本身所迫,因为当时我无法用任何策略来解脱自己;但如今,在庞培和执政官们离开意大利之后,我不再是痛苦,而是因悲伤而燃烧:\n"\n我的心无法平静,而是惶恐不安。
" non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse videor.
\n"\n我说,请相信我,我真的已经心神不宁了;我似乎招致了如此巨大的耻辱。
mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus est, deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent.
难道我不应该首先与庞培站在一起——无论他采取了何种策略,进而与那些“善人”在一起吗——哪怕他们的事业是鲁莽发起的? 特别是,那些我曾为了他们而迟疑着不敢将自己托付给命运的人——我的妻子、女儿和年幼的西塞罗们——本更希望我追随那条道路,并认为眼下的做法是可耻且配不上我的。
nam Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur.
因为我的弟弟昆图斯确实说过,只要是我赞同的,他就认为是正确的,并且以极其平静的心情顺从之。
§9.6.5tuas nunc epistulas a primo lego.
\n\n我现在正从头阅读你的来信。
hae me paulum recreant.
这些信让我稍感宽慰。
primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse.
最初的几封信劝告并恳求我不要自暴自弃,接下来的信则表明你为我留下来而感到高兴。
eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego.
每当我读到它们时,我便觉得自己不那么可耻,但那也仅仅局限于阅读的时候。
deinde emergit rursum dolor et αἰσχροῦ.
随后,悲痛与对耻辱的意识又再次浮现。
quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes.
因此,我恳求你,我的提图斯,夺走我这痛苦吧,或者至少用安慰、建议或任何你能做到的方式来减轻它。
quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? vix iam deus.
但你能做什么呢? 或者任何凡人能做什么呢? 如今怕是连神明也无能为力了。
§9.6.6equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur.
\n\n我确实正在努力做你所建议并希望能够做到的事,即让恺撒准许我,在元老院讨论任何不利于格奈乌斯的事情时予以缺席。
sed timeo ne non impetrem.
但我担心无法求得他的准许。
venit ab eo Furnius.
富尔尼乌斯从他那里来了。
ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem.
为了让你知道我们正在追随什么样的人,他告知昆图斯·蒂蒂尼乌斯的儿子正与恺撒在一起;然而,恺撒对我的感激程度却超出了我的期望。
quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed ἐν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula.
至于他用寥寥数语却字字千钧地向我请求什么,请从他自己的信中去了解吧。
me miserum quod tu non valuisti! una fuissemus;
可怜的我啊,偏偏你当时身体不适!
consilium certe non defuisset; "σύν τε δύ' ἐρχομένω" —.
我们本可以在一起的,主意当然也绝不会缺;\n"二人同行"\n——。
§9.6.7sed acta ne agamus, reliqua paremus.
\n\n但过去的事就不要再提了,让我们为剩下的事做准备。
me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam.
到目前为止,有两件事误导了我:起初是对达成和解的希望,一旦达成和解,我希望能过上平民生活,免除我们晚年的忧虑;其次,我意识到庞培正在发起一场残忍且具有毁灭性的战争。
melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse.
凭赫拉克勒斯起誓,我认为,与不仅领导甚至参与那种暴行相比,遭受任何惩罚才是一个更好的公民和男子汉该有的选择。
videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his.
与这些人待在一起,甚至还不如死去。
ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita.
因此,我的阿蒂库斯,请思考这些事,或者更确切地说,想个对策出来。
quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem.
无论何种结局,我都将比忍受眼前的痛苦更坚强地去面对。

词汇与语法注释

  1. 9.6.1Ciceroni meo togam puram quom dare Arpini vellem — “Ciceroni meo”是与格表示的间接宾语,“togam puram”是宾格表示的直接宾语。整句意为“当我希望在阿尔皮努姆给我的儿子小西塞罗穿上纯白托加(成年托加)时”。
  2. 9.6.2ne nostram culpam coarguamus qui... ita nos gessimus ut... — 关系代词“qui”的先行词是所有格形容词“nostram”中隐含的代词概念“我们”(nos)。因此,关系从句中的动词“gessimus”采用的是第一人称复数形式。
  3. 9.6.4mene non primum cum Pompeio... esse...? — 这是表示惊讶、愤慨或后悔的“对格+不定式”感叹结构(exclamatory accusative and infinitive)。意为“难道我首先不应该与庞培在一起吗……?”。
  4. 9.6.5dolor et αἰσχροῦ — 希腊语属格“αἰσχροῦ”(可耻之事的)修饰拉丁语名词“dolor”(痛苦),表示“因意识到可耻之事而产生的痛苦”。
  5. 9.6.7me adhuc haec duo fefellerunt — 在接于“这两件事误导了我”之后的说明中,第一项是以名词短语(“spes compositionis”)表示,而第二项则是以包含动词的从句(“bellum... suscipi... intellegebam”)表示,这呈现出一种语法上的非对称性(破格现象/anacoluthon)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §9.6.1-9.6.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:9.6.1-9.6.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。