Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §9.5.1-9.5.4

恺撒党羽的傲慢与效忠庞培的决心

第 199 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗感谢阿提库斯富有远见的来信,并在面对恺撒党羽的傲慢时表达了自己的痛苦。他引用荷马史诗,表示尽管过去对庞培心存怨恨,但为了报答恩情,他决心冒着生命危险去援助庞培。

§9.5.1Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae.
在你的生日那天,你给我写了一封信,信中充满了建议,既有极大的善意,也有极高的智慧。
eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit.
菲洛蒂穆斯在从你那里拿到信的第二天就转交给了我。
sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt.
你所讨论的那些事情确实是极其困难的:前往上方的海的路线,在下方的海上的航行,退往阿尔皮努姆是否会显得我们逃避了这个人,留在福尔米埃是否会显得我们是在主动上前祝贺。 但是,没有什么比亲眼目睹那些终究将不得不面对的事情更令人痛苦的了。
fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis.
波斯图穆斯曾在我这里,我已经写信告诉你他是多么令人难以忍受。
venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus.
昆图斯·富菲乌斯也来拜访了我,那是怎样的神色,怎样的傲慢! 他正急着赶往布伦迪西乌姆,一路上控诉庞培的罪行,指责元老院的轻浮与愚蠢。
haec qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre?
我连在自己的别墅里都无法忍受这些事情,难道我还能够在议事堂里忍受库尔提乌斯吗?
§9.5.2age, finge me quamvis εὐστομάχωσ haec ferentem; quid illa dic, M. Tulli? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim hoc negem?) suscensui.
且慢,想象一下,无论我如何耐着性子忍受这些;那么那些事情呢,告诉,马克·图略? 它们会有什么结局? 而且我且不提国家的前途——我认为国家不仅因为自身所受的创伤,也因为正在准备的那些“药物”而已经无可挽救了。 对于庞培我该怎么办? 对他(因为我为什么要否认这一点呢? )我显然曾感到愤怒。
semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa.
因为事情的原因总是比事情本身更能打动我。
haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari.
因此,考虑到,或者说判定这些灾祸(还有什么能比这更大? )是因为他的所作所为和过失而发生的,我当时对他比对恺撒本人还要敌视。
ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.
正如我们的祖先认为,阿利亚战役的那一天比罗马城被攻占的那一天更加不祥,因为后者的灾难源于前者(因此前者至今仍是忌日,而后者在平民中却鲜为人知),同样,我回想起十年来犯下的错误,其中也包括他没有保护我们(为了不说得更难听)而使我们遭受重创的那一年,并且看清了眼下的鲁莽、懦弱和懈怠,我便感到愤怒。
§9.5.3sed ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem;
但是那些事情现在已经从我的脑海中消失了;我想到的是他的恩惠,也想到他的尊严。
intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret.
虽然由于巴尔布斯的来信和谈话,我明白得确实比我所希望的要晚,但我看得很清楚,从一开始就没有任何别的目的,也没有做任何别的事情,唯一的目的就是恺撒要除掉他。
ego igitur, sicut ille apud Homerum cui et mater et dea dixisset, "αὐτίκα γάρ τοι ἔπειτα μεθ' Ἕκτορα πότμοσ ἕτοιμος," matri ipse respondit, " αὐτίκα τεθναίην, ἐπεὶ οὐκ ἄρ' ἔμελλον ἑταίρῳ κτεινομένῳ ἐπαμῦναι, " quid si non ἑταίρῳ solum sed etiam εὐεργέτῃ, adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec officia mercanda vita puto.
因此,正如荷马史诗中的那位英雄,尽管他的母亲是女神,曾对他说: “因为在赫克托耳之后,你的命运紧接着就要降临,” 他自己却回答母亲说: “让我立刻死去吧,因为我未能在同伴被杀时给予援助,” 如果这不仅是同伴,而且是恩人,再加上是这样一位代表着如此正义事业的人,那又该当如何? 我确实认为,这些义务是值得用生命去换取的。
optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem.
然而,我对你口中的那些“最优秀者”毫无信心,现在甚至不再为他们效劳了。
§9.5.4video ut se huic dent, ut daturi sint.
我看到他们是如何向这个人妥协的,以及他们将如何继续妥协。
quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus? "timent" inquies.
你认为那些自治市关于他康复的法令,与这些关于胜利的祝贺相比,能算得了什么吗? 你会说:“他们害怕。
at ipsi tum se timuisse dicunt.
”但他们自己现在说,他们当时也是因为害怕才那么做的。
sed videamus quid actum sit Brundisi.
但是,让我们看看布伦迪西乌姆发生了什么。
ex eo fortasse νέα consilia nascentur aliaeque litterae.
也许从那里会产生新的计划和新的书信。

词汇与语法注释

  1. 9.5.1iter ad superum, navigatio infero — 名词 mare(海)和 mari(在海上)分别被省略。superum mare 指“上方的海”(亚得里亚海),inferum mare 指“下方的海”(第勒尼安海),前者代表经由布伦迪西乌姆与庞培会合的路线,后者代表通过海路间接会合的路线。
  2. 9.5.1ne hunc fugisse — 后文 mansio Formiis 分句中的 ne ... videamur(以免显得……)结构也并列地支配着这个不定式短语。hunc(这个人)在语境中指恺撒或庞培,表达了担心被认为是在逃避他的顾虑。
  3. 9.5.2εὐστομάχως — 源自希腊语中表示“胃口好、消化力强”的副词,在此处比喻性地表示“硬着头皮、毫无怨言地忍受”极度令人不快的事物。
  4. 9.5.2ille etiam annus — 指公元前58年西塞罗被迫流亡的那一年。西塞罗在此表达了对庞培当时没有保护他('non defendente')而任由其遭到放逐的强烈怨恨。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §9.5.1-9.5.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:9.5.1-9.5.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。