§9.19.1ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum.
因为我们失去了罗马,所以我首选在阿尔皮努姆给我的儿子西塞罗授予了纯白托加,这让我们家乡的市民们感到很高兴。
etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi.
尽管我看到他们,以及我所行经之处的所有人,都显得悲伤和沮丧。
tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ huius ingentis mali.
重新审视这巨大的灾难是如此令人悲痛和震惊。
dilectus habentur, in hiberna deducuntur.
征兵正在进行,士兵们正被带往冬营。
ea quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit.
那些即使由好人在正义的战争中温和地进行也依然本身令人烦恼的事情,你想想在如今,当它们由道德败坏的人在邪恶的内战中极其傲慢地进行时,该有多么痛苦! 但你千万不要以为在意大利有任何卑劣的人不在这群人中。
vidi ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.
我自己在福尔米埃见到了他们所有人,凭赫拉克勒斯起誓,我从未把他们当作人类看待;我认识他们每一个人,但从未在同一个地方见过他们。
§9.19.2pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus.
因此,让我们前往那意欲前行的地方,丢下我们所有的财产,出发去投奔那个人吧——对那个人来说,我们的到来将比我们一开始就在一起更受欢迎。
tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret.
因为那时我们抱有极大的希望,而现在我却毫无希望;除了我之外,没有谁离开意大利,除非他认为这个人是自己的仇敌。
nec me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum.
凭赫拉克勒斯起誓,我这样做并不是为了我认为已经被彻底毁灭的共和国,而是为了不让任何人认为我对那个曾将我从他自己带给我的苦难中解救出来的人忘恩负义,同时也是因为我无法忍受看到正在发生、或确实将要发生的事情。
etiam equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium.
事实上,我认为某些元老院决议已经做出了,但愿是符合沃尔卡基乌斯的提议! 但这有什么关系呢? 因为所有人的意见都是一致的。
sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano.
但塞尔维乌斯将是极其残忍的,他派他的儿子去消灭格奈乌斯·庞培,或者至少与蓬提乌斯·蒂蒂尼亚努斯一起俘虏他。
etsi hic quidem timoris causa, ille vero? sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.
尽管后者确实是出于恐惧,但前者又是为什么呢? 但让我们停止愤怒,并终于意识到,除了我们最不希望留下的气息之外,我们什么也没有剩下。
§9.19.3nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus.
因为上游海被封锁,我们将走下游海航行,如果在普特奥利有困难,我们将前往克罗托内或图里伊,并且作为热爱祖国的优秀公民,我们将使海域充满危险。
aliam rationem huius belli gerendi nullam video.
我看不出有任何其他进行这场战争的方式。
in Aegyptum nos abdemus.
我们将隐居在埃及。
exercitu pares esse non possumus; pacis fides nulla est.
我们在军队上无法与他抗衡;和平毫无信用可言。
§9.19.4sed haec satis deplorata sunt.
但这些哀叹已经足够了。
tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt.
我希望你给凯法里奥写封信,谈谈发生的一切事情,甚至包括人们的谈论,除非他们已经彻底沉默。
ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseveravi.
我采用了你的建议,尤其是因为我既在我们的会面中保持了我应当保持的尊严,又坚持不接近罗马城。
quod superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est.
至于剩下的事情,请你尽可能准确地写下来(因为现在已是最后的关头),什么令你满意,你有什么看法;尽管现在已经没有任何疑问了。
tamen si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.
然而,如果有什么,或者更确切地说,无论想到什么,我都希望你能写信告诉我。