Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §10.1.1-10.1.4

感谢阿提库斯的认可与对未来去向的苦虑

第 222 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在弟弟的拉特里乌姆别墅收到阿提库斯的来信,因自己的坚定态度获得认可而感到欣慰,同时讨论了在凯撒势力扩张之际保持中立的痛苦以及未来的去向,并请求阿提库斯继续提供建议。

§10.1.1iii Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat.
当我于5月3日到达我弟弟在拉特里乌姆的别墅时,我收到了你的信,并稍微松了一口气,自从这场毁灭开始以来,我还从未有过这样的感觉。
per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari.
因为我非常看重你对我的坚韧和我们的行为所表示的认可。
Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem.
事实上,关于你所写的我们的塞克斯图斯对此表示认可,我感到非常高兴,以至于我觉得自己仿佛得到了他父亲的判断的认可,我一向对他的父亲最为敬重。
qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego "Sexte, quidnam ergo?" " μὴ μάν " , inquit ille " ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς, ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.
正如我常回忆起的那样,正是他在那个著名的12月诺奈日,当我问他: “塞克斯图斯,那么该怎么办呢? ” 他回答道: “μὴ μάν(断不至无所作为、默默无闻而死), ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς(不带荣誉地死), ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι(而是要成就一番大业,传颂于后世)。
" eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille.
” 因此,他的威信依然活在我的心中,而他那与他极其相似的儿子在我心中的分量也与他当年完全一样。
quem salvere velim iubeas plurimum.
请代我向他致以最热烈的问候。
§10.1.2tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum;
至于你的建议,虽然你不会把它推迟到很遥远的将来(因为我想那个被收买的和谈使者已经结束了发言,而且元老院议员的集会上已经做出了一些决定——尽管我不认为那是个元老院),但你依然让我焦虑的心悬而不决。
senatum enim non puto), tamen suspensum animum meum detines, sed eo minus quod non dubito quid nobis agendum putes;
不过,因为我不怀疑你认为我们应该怎么做,所以我的焦虑也因此减少了。
qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes? ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim.
因为既然你写信说一个军团和西西里已经交给了弗拉维乌斯,而且这已经是既成事实,那么你认为有哪些罪行是部分已经开始准备和筹划、部分将根据时局突发而至的呢? 然而,我将无视你的同胞、我认为也是我的同胞的索伦的法律,他曾规定,如果在内乱中不站在任何一方,就要被判处死刑;除非你另有想法,否则我既不留在这里,也不去那里。
sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen.
但后者对我来说更为确定,但我不会抢先行动。
exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas scripsi ut Cephalioni dares.
我将等待你的建议和那封信,除非你已经寄出了我写信让你交给凯法里奥的那封信。
§10.1.3quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat.
至于你写的,不是因为你从哪里听到了消息,而是你自己认为,如果进行和平谈判,我会被拉拢过去,我完全想不出会有什么关于和平的交涉,因为对他来说,如果可能的话,夺去庞培的军队和属州是极其确定的意图;除非那个见钱眼开的家伙能说服他,在使者往返期间保持平静。
nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse.
我看不出有什么可以期待的,或者我认为现在有可能发生的事情。
sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit.
然而,这恰恰是一个正直之人的职责,是“最政治性的考量”之一,即:如果僭主要就某些好事进行商议,是否应该加入他的顾问班子。
qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo.
因此,如果发生类似我们被召集的事情(我个人并不相信会这样。
quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito.
因为关于和平我能说什么呢? 我已经说过了,他自己强烈拒绝了),但如果发生了什么,你一定要写信告诉我你认为我该怎么做。
nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.
因为迄今为止,还没有发生过需要我做更重大决定的事情。
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ἐκφώνησισ "ὑπέρευ" me sola adhuc delectavit.
我很高兴你对正直之人和公民特雷巴蒂乌斯的话感到高兴,而你那频繁的感叹“ὑπέρευ(妙极了)! ”是迄今为止唯一让我高兴的事情。
litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse.
我急切地期待着你的信,我相信这些信现在应该已经寄出了。
§10.1.4tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis.
你对塞克斯图斯保持了你吩咐我保持的同样尊严。
Celer tuus disertus magis est quam sapiens.
你的朋友塞勒与其说智慧,不如说能言善辩。
de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt.
关于年轻人,你从图利娅那里听到的消息是真的。
Mucianum istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo.
你所写的那件穆基阿努斯的事情,在我看来,实际上并没有在言词上显得那么令人悲哀。
haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar.
我们现在所处的这种“ἄλη(彷徨)”无异于死亡。
aut enim mihi libere inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum bonis.
因为我要么应该在坏人中间自由地参与政治,要么应该冒着生命危险与好人在一起。
aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur.
我们要么追随好人的轻率,要么去追击恶人的放肆。
utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum.
两者都是危险的,而我们现在所做的事情既可耻又不安全。
istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit.
至于那个派儿子去布伦迪西乌姆谈和的人(关于和平,我的看法和你一样,那是一个显而易见的伪装,而战争正在最激烈地准备着),我不认为自己会被派作使节,正如我所希望的那样,迄今为止还没有人提到我。
eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
因此,如果碰巧我被选中,我没有多大必要写信或去思考我将要做什么。

词汇与语法注释

  1. 10.1.1μὴ μάν — 引用自荷马《伊利亚特》第22卷第304–305行。西塞罗回忆起在公元前63年执政官任期内(卡蒂林纳阴谋期间),他的朋友塞克斯图斯·佩杜卡埃乌斯的父亲向他说的这句六步格诗句,并将其作为自己道德与政治决心的指引。
  2. 10.1.2popularis tui — 一种亲切的表达方式,将雅典立法者索伦称为“你的同胞”,指的是阿提库斯曾长期居住在雅典并拥有其公民权,或者对雅典怀有深厚感情。西塞罗在文化意义上也称索伦为“我的同胞”。
  3. 10.1.2qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset — 虚拟式过去完成时 `fuisset` 并非表示过去的反事实假设,而是从过去视角出发的将来完成时(间接引语中的时制一致),规定了索伦法律的内容:“(内乱发生时)若有人未加入任何一方,则判处死刑”。
  4. 10.1.3τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων — 希腊语名词短语(属格复数)。在此作为部分属格(“最具有政治/国家治理性质的考量之一”)发挥作用,修饰省略的中性主格代词(如 `unum` 等)。
  5. 10.1.4me legatum iri non arbitror — 使用将来被动不定式 `legatum iri`(由动名词短语 `legatum` 与不及物动词 `ire` 的被动现在不定式 `iri` 构成)的“对格加不定式”句型。表示“我不认为自己将会被派作使节”的预期。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §10.1.1-10.1.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:10.1.1-10.1.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。