§9.10.1nihil habebam quod scriberem.
我没有什么可写的。
neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie.
因为我没有听到任何新消息,而且在前一天已经回复了你的所有来信。
sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.
但是,由于忧虑不仅夺去了我的睡眠,甚至不让我在清醒时免受极度的痛苦,为了能与你——唯有在你那里我才能得到宽慰——如同交谈一般,我决定在没有任何特定主题的情况下写下这篇不知所云的文字。
§9.10.2amens mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim.
我觉得自己从一开始就疯了,唯独这一件事在折磨着我:在各方面,我没有像一个普通士兵那样,追随那正走向没落、或者更确切地说是走向毁灭的庞培。
vidi hominem xiiii K. Febr.
我在1月19日看到了那个充满恐惧的男人。
plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret.
就在那天,我察觉到了他的企图。
numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit.
此后他再也没有让我满意过,他也从未停止过接二连三地犯错。
nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare.
在此期间,他没有给我写任何信,除了逃跑什么也不考虑。
quid quaeris? sicut ἐν τοῖσ ἐρωτικοῖσ alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore.
你还想知道什么呢? 就像在情爱关系中,肮脏、愚蠢和举止不端的女人们会使情人疏远一样,他那逃亡和怠慢的丑态也使我失去了对他的爱。
nihil enim dignum faciebat qua re eius fugae comitem me adiungerem.
因为他没有做任何值得让我作为他逃亡同伴加入的事情。
nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest.
但现在,爱意又涌上心头,现在我无法忍受思念之情,现在无论是书籍、信件还是学问,对我都没有任何用处。
ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio.
因此,我整天整夜像那只鸟一样凝望着大海,渴望展翅飞去。
do, do poenas temeritatis meae.
我正在为我的轻率付出代价,确实在付出代价。
etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi quod nondum vident homines quale futurum sit perhorrui.
然而,那算是什么轻率呢? 我有什么事情不是经过最周密考虑而做的呢? 因为如果除了逃亡之外别无所求,我会非常乐意逃跑;但我对这场极残酷且规模宏大的战争的形式感到战栗,人们还看不清它的未来会是如何。
quae minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud
"Sulla potuit, ego non potero?"
对各自治市的何等威胁,对善良人士指名道姓的何等威胁,最后,对所有留下来的人的何等威胁啊! 那句“苏拉能做到,难道我做不到吗? ”是多么频繁地被提起!
§9.10.3mihi autem haeserunt illa.
然而,这些事情一直萦绕在我的脑海中。
male Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens;
塔尔克ィ尼乌斯为了对抗祖国而向波塞纳和奥克塔维乌斯·马米利乌斯求助是错误的;科里奥兰纳斯向沃尔斯奇人寻求帮助是不虔敬的;特米斯托克利选择死是正确的;皮西斯特拉托斯之子希皮亚斯在马拉松战役中对抗祖国作战而死是邪恶的。
at Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure fortasse;
但是,苏拉、马略和秦纳难道是正确的,甚至或许是合法的吗?
sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? huius belli genus fugi et eo magis quod crudeliora etiam cogitari et parari videbam.
然而,有什么比他们的胜利更残酷、更具有毁灭性的呢? 我避开了这种战争,尤其是因为我看到更残酷的事情正在被策划和准备。
me quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae? hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret.
我这个被一些人称为这座城市的拯救者、被称为其父亲的人,难道要将盖塔人、亚美尼亚人和科尔基斯人的军队引向它吗? 难道要给我的同胞带来饥荒,给意大利带来荒废吗? 我当时认为,此人首先是终有一死的,其次可以通过多种方式消灭;但我认为,在我们的力量范围内,我们的城市和人民应当被保存以至永恒。 然而,某种希望一直支撑着我,认为双方会达成某种协议,而不至于让这个人犯下如此罪行,或者那个人做出如此丑行。
alia res nunc tota est, alia mens mea.
现在事情完全不同了,我的心境也不同了。
sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo videtur.
正如你某封信中所说,太阳似乎已经从我的世界中陨落。
ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti.
俗话说,病人只要一息尚存就有希望,同样,只要庞培还在意大利,我就没有停止过希望。
haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit.
这些事情,正是这些事情欺骗了我;而且说实话,由于长期的劳苦,我的年龄已经偏向退休,家庭事务的乐趣使我变得软弱。
nunc si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem.
现在,即使要冒着危险去尝试,我也一定会尝试从这里飞走。
ante oportuit fortasse; sed ea quae scripsisti me tardarunt et auctoritas maxime tua.
也许以前就应该这样做;但是你写下的那些话,尤其是你的权威,延迟了我的行动。
§9.10.4nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego sub signo habeo servoque diligentissime.
因为当我写到这里时,我翻开了你的信件集,那是我的密藏并极仔细保管着的。
erat igitur in ea quam x K. Febr. dederas, hoc modo,
"sed videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant.
于是,在你1月23日寄出的那封信中,写着这样的话:“但是让我们看看格奈乌斯在做什么,他的计划又向何处发展。
quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, ἀλογίστωσ, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt.
但如果他离开意大利,他将做得完全错误,而且在我看来是无理性的,但只有到那时,我们的计划才必须改变。
"
hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus.
”这是在我们离开城市后的第四天你写的。
deinde viii K. Febr. ,
"tantum modo Gnaeus noster ne, ut urbem ἀλογίστωσ reliquit, sic Italiam relinquat.
然后,在1月25日:“只要我们的格奈乌斯不要像他无理性地离开城市那样,也离开意大利。
"
eodem die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes.
”在同一天,你寄出了另一封信,极其明确地回答了我的咨询。
est enim sic,
"sed venio ad consultationem tuam.
信中是这样写的:“但我来谈谈你的咨询。
si Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis?"
hoc mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem ὑποκορίζῃ.
如果格奈乌斯撤出意大利,我认为应该回到城市;因为这漫游的终点在哪里呢? ”这在我的脑海中留下了清晰的印记,而现在,我看到了与那场极其惨烈的逃亡相联系的无休止的战争,而你却将其委婉地称为“漫游”。