§9.10.5sequitur χρησμὸσ vi K. Februarias,
"ego si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum ἄσπονδον strui existimo.
接下来是1月27日的神谕: “我以为,如果庞培留在意大利,且事情没有达成和解,战争将会延长;但如果他离开意大利,我认为在未来一场不共戴天的战争正在酝酿。
"
huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et ἄσπονδον est et cum civibus? deinde vii Idus Febr.
” 那么,我难道要被迫成为这场既不共戴天又是针对同胞市民的战争的参与者、同盟者和协助者吗?
, cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo,
"ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere.
然后,在2月7日,当你已经听到更多关于庞培计划的消息时,你以如下方式结束了某封信: “我绝不建议你,如果庞培离开意大利,你也一同逃亡。
summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si manseris.
因为你将冒着极大的危险,而且对国家毫无益处;如果你留下来,日后你确实能为国家效力。
"
quem φιλόπατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas?
” 一个爱国且参与政事的人,面对一位贤明之士兼朋友的如此告诫,其权威怎能不使他动容?
§9.10.6deinceps iii Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic,
"quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare.
接下来在2月11日,你再次回答了我的咨询,如下: “关于你问我,我是支持逃亡还是认为停留更有益,目前我确实认为,突然的离去和仓促的出发对你和格奈乌斯本人都是无益且危险的,我认为你们分立各处、保持警惕是更好的选择;但是,凭神起誓,我认为我们考虑逃亡是可耻的。
"
hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit.
” 我们的格奈乌斯在两年前就想过这件可耻的事。
ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu.
长久以来,他的心一直渴望像苏拉那样,渴望进行公敌宣告。
inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi K. Mart. ,
"ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui inconstans sed demens.
之后,据我推测,当你给我写了一些较为泛泛的话,而我误以为你是暗示我离开意大利时,你在2月19日极仔细地极力否认了这一点: “我确实没有在任何一封信中暗示,如果格奈乌斯撤离意大利,你也该一同撤离;或者如果我暗示过,我不说自己反复无常,而要说自己是疯了。
"
in eadem epistula alio loco,
"nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.
” 在同一封信的另一处: “除了逃亡,什么也没留下。
"
我绝不认为你应当成为其中的伴侣,也从未这样想过。
§9.10.7totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis,
"si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.
” 而你在2月22日寄出的信中,更详尽地展开了这整个考量: “如果马尼乌斯·雷比达和卢基乌斯·沃尔卡基乌斯留下来,我认为你应该留下来,前提是,如果庞培平安无事并在某处立足,你将离开这群冥府死者,且宁愿在与他的斗争中被击败,也不愿同此人统治那显而易见的、未来将出现的污秽混合体。
"
multa disputas huic sententiae convenientia.
” 你进行了许多符合这一观点的论述。
inde ad extremum,
"quid si"
inquis
"Lepidus et Volcacius discedunt? plane ἀπορῶ.
然后,在最后, “如果” 你说 “雷比达和沃尔卡基乌斯离去呢? 我完全感到无能为力。
quod evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo.
因此,届时发生的事以及你所做的事,我都将认为是可以接受的。
"
si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.
” 如果你当时还在迟疑,现在既然他们留下来了,你肯定不再迟疑了。
§9.10.8deinde in ipsa fuga v Kal. Martias,
"interea non dubito quin in Formiano mansurus sis.
接着,在逃亡的中途,于2月25日: “在此期间,我不怀疑你会留在福尔米亚别馆。
commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ.
因为在那里你可以非常从容地静观未来。
"
atque K. Mart. , cum ille quintum iam diem Brundisi esset,
"tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.
” 而在3月1日,当他已经在布林迪西待了五天时: “那时我们将能够进行考量,虽然事态并非完好无损,但比起你和他们一起自暴自弃投身其中,伤损肯定要小一些。
"
deinde iiii Non. Martias, ὑπὸ τὴν λῆψιν cum breviter scriberes, tamen ponis hoc,
"cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse. "
” 然后,在3月4日,虽然你在发热侵袭时写得很简短,但你仍然写下了这些: “明天我会写得更详细,并对所有事情做出回应;但我还是要说,我并不后悔关于你留下的建议,尽管非常焦虑,但由于我认为这比参与那次出发坏处要少,所以我坚持我的看法,并为你留下来而高兴。
§9.10.9cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart. ,
"tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste.
” 而当我已经感到痛苦并担心自己是否犯下了某种耻辱时,在3月5日: “不过,你没有与庞培同行,我并不觉得难过。
postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae consuluero. "
以后如果有需要,那也不会困难,而且对他来说,无论何时发生,都将是乐于接受的;但我说这话的前提是,如果此人在其他事情上表现得如他开始时那样,真诚、温和、谨慎,那么我将密切观察,并更审慎地考虑我们的利益。
§9.10.10vii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet.
” 在3月9日,你写道我们的佩杜卡埃乌斯也赞同我的静观,他的权威对我来说极有分量。
his ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem.
我用你的这些书信来安慰自己,认为自己至今没有犯下任何过错。
tu modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est sed consciis egeo aliis.
你只需维护你的权威;对我而言并不需要,但我需要其他知情证人。
ego si nihil peccavi, reliqua tuebor.
如果我没有做错什么,我将保全其余的部分。
ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva.
关于这些,请你务必鼓励我,并用你的思考全面帮助我。
hic nihildum de reditu Caesaris audiebatur.
这里还没有听到关于恺撒归来的任何消息。
ego his litteris hoc tamen profeci, perlegi omnis tuas et in eo acquievi.
我通过这封信至少取得了这样一个收获:我通读了你的所有来信,并在其中得到了宽慰。