§9.9.3Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas.
正如你在第三封信中所说,你一直在等菲洛提姆斯。
at ille Idibus a me profectus est.
但他已于十五日离开了我。
eo serius ad tuam illam epistulam quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae.
因此,对于你那封我立即给予回复的信件,我的复信送达得有些迟了。
de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in Cosano sit et consilium eius ignoretur.
关于多米提乌斯,正如你所写,我认为情况正如所说:他目前在科萨的领地上,且他的计划无人知晓。
iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit.
那个在所有人中最卑劣、最肮脏,声称执政官选举可由法务官主持的家伙,正是他在国家事务中一贯表现出来的那个样子。
itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti
"consilio"
meo (age, esto; hoc commune est),
"gratia"
(ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias),
"dignitate"
(fortasse sententia consulari).
因此,毫无疑问,这就是恺撒在我寄给你的那封信的副本中所写内容的含义:他说他想利用我的“建议”(好吧,随他去吧;这只是客套话),利用我的“影响力”(这确实很愚蠢,但我认为他这样做是为了赢取某些元老院议员的意见),利用我的“尊严”(或许是指执政官级别议员的意见)。
illud extremum est,
"ope omnium rerum.
最后的一项是“在一切事物上的援助”。
"
id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus.
当时我从你的信中开始怀疑,这要么正是指那件事,要么也相差无几。
nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire.
因为对他来说,事态不陷入空位期是极为重要的。
id adsequitur, si per praetorem consules creantur.
如果通过法务官选举出执政官,他就达到了这个目的。
nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium.
但在我们的书籍中记有:不仅由法务官选举执政官是不合法的,甚至连选举法务官也是不合法的,而且这种事从未发生过;对于执政官而言,这是不合法的,因为由较小的命令权去向较大的命令权进行选举询问是不合法的;而对于法务官而言,则是由于他们被询问选举,是为了成为执政官的同僚,而执政官的命令权更大。
aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio,
"τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών"
他想让我来通过这项议决,并且不满足于加尔巴、斯凯沃拉、卡西乌斯和安东尼,这一天的到来已经不远了。 为此,“愿宽阔的大地此时为我开裂!
§9.9.4sed quanta tempestas impendeat vides.
” 但你看到了正面临着多么大的风暴。
qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo.
一旦有了确切消息,我会写信告诉你哪些元老院议员已经倒向了他。
de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times.
关于粮食供应问题,你的理解很正确,如果没有税收,这根本无法管理;你既害怕他身边那些索求无度的人,又害怕这场不义之战,这绝非毫无缘由。
Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim.
我们的朋友特雷巴提乌斯,尽管正如你所写,他未抱任何好转的希望,但我确实还是很想见见他。
quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit.
请务必催促他快点;因为如果他在恺撒到达之前来到我这里,那将是非常及时的。
de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi.
关于拉努维乌姆的庄园,我一听说法梅亚去世,就希望——只要国家还能存续——我的某个亲友能把它买下来,但我并没有想到最亲近我的你。
sciebam enim te
"quoto anno"
et
"quantum in solo"
solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum διάγραμμα videram.
因为我知道你习惯于询问“第几年能收回成本”以及“土地本身值多少钱”,而且我不但在罗马,甚至在德洛斯岛也见过你的“投资计划图”。
verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem.
然而,尽管那是一处精美的房产,我给它的估价也低于马尔凯利努斯任执政官时的估价。 当时,因为靠近我那时拥有的旧宅,我认为那些花园会让我更感惬意,而且比起重建我图斯库鲁姆的别墅,其开销要更少。
volui HS Q. Egi per †predum ille daret tanti quom† haberet venale.
我当时愿意出五十万塞斯特尔提乌斯。 当他出售时,我曾通过保证人促成他以这个价格出让。
noluit.
他拒绝了。
sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem.
但现在我认为,由于现金紧缺,所有这些房产都在贬值。
mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas.
如果你买下它,对我,或者更确切地说是对我们,将是最合适不过的;但你可千万别轻视他那些奢侈的狂妄之举。
valde est venustum.
那里确实非常迷人。
quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur.
尽管在我看来,现在这一切似乎都已注定要遭到毁灭。
respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt.
我已经回复了你的三封信,但仍在等待其他的来信;因为直到现在,你的来信一直是我的精神支柱。
D. Liberalibus.
写于自由民节。