§8.11D.5quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi ostenderam, cum a me Capuam reiciebam.
既然情况如此,我最希望的是,首先我一直与您在一起;这一点在我拒绝接受卡普阿的任务时,确实已经向您表明了。
quod feci non vitandi oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse.
我这样做并非为了逃避重担,而是因为我看到在没有军队的情况下,那座城市是无法守住的,而且我不希望发生在那些最勇敢的人身上的悲剧(我为此感到痛心)也发生在我的身上。
quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere.
然而,既然与您在一起的事情未能实现,但愿我能早点得知您的计划! 因为我无法通过推测而得知,因为我认为,在您的领导下,国家的大业竟无法在意大利立足,这在任何事情发生之前都是不可想象的。
neque vero nunc consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.
并且我如今绝非在责备您的计划,而是在哀悼国家的命运;即便我不理解您所追求的目标是什么,我也绝不因此而认为您做任何事不是出于最崇高的理性。
§8.11D.6mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror.
我想您还记得我一贯的立场,首先是即使在不平等的条件下也应当保持和平,其次是关于这座城市(因为关于意大利,您从未向我表明过任何事情)。
sed mihi non sumo ut meum consilium valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.
但我不敢自诩我的建议应当起决定作用;我遵循了您的决定,这并非为了我已经绝望的国家(它现在已经奄奄一息,且若不经历一场极其致命的内战就无法重整旗鼓),而是因为我一直在寻找您,渴望与您同在,而且,若有任何机会,我绝不会错失能够实现这一点的可能。
§8.11D.7ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere.
我很清楚,在整个事件中,我并没有让那些渴望战斗的人感到满意。
primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam.
因为首先,我公开表明我最渴望的就是和平,这并非因为我不害怕他们所害怕的那些事,而是因为我认为这些事情比起内战来要轻得多。
deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad eas honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar.
其次,在战争爆发后,当我看到和平条件被送到您那里,而您也给予了体面和宽宏的回应时,我便权衡了自身的处境;我想,鉴于您对我的恩惠,我会很容易向您证明我这一考虑的合理性。
memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare.
我记得,我是唯一一个因对国家做出极高功绩而遭受最悲惨、最残酷惩罚的人,也是唯一一个如果得罪了那个人(当时我们已经兵戎相见,却仍向他提供第二次执政官职位和极其盛大的凯旋式),就会被重新置于同样的斗争中,以至于我这个人似乎总是容易成为恶毒公民攻击的民粹目标。
neque haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem.
而这些事情,甚至在它们公开向我昭示之前,我就不是没有预料到,我也并非那么害怕去面对它们,如果必须承受的话,而是认为如果能体面地避开,就应当予以回避。
§8.11D.8quam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit.
您看,在和平尚存希望的那段时间里,我的考量是多么简短;而局势已经夺走了其余机会。
iis autem quibus non satis facio facile respondeo.
然而,对于那些我不曾令其满意的人,我很容易回答。
neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego.
因为我对盖乌斯·恺撒的友好从未超过他们,他们对国家的忠诚也从未超过我。
hoc inter me et illos interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt.
我与他们之间的区别在于,尽管他们也都是极好的公民,而我也不逊于此等赞誉,但我更希望通过谈判解决问题(我曾理解您也是这样想的),而他们更喜欢通过武器来决断。
quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a me animum neque tu amici desideres.
既然这种方案取得了胜利,我一定会做到,既不让国家在我身上缺少一个公民的心志,也不让您在我身上缺少一个朋友。