§8.11D.1cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere.
当我给您发出那封在卡努西乌姆呈递给您的信时,我丝毫没有怀疑过您会为了国家而渡海离开,当时我正抱有极大的希望,认为我们能够在意大利要么重建和合——在我看来,没有什么比这更有益的了——要么以极高的尊严来捍卫国家。
interim nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi.
在此期间,在我的信件尚未送达您手中时,我从您通过德基穆斯·莱利乌斯传达给执政官们的指令中得知了您的计划,我没有等待您给我的回信,便立即同我的弟弟昆图斯以及我们的孩子们一起,启程前往阿普里亚您那里。
§8.11D.2cum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius familiaris tuus mihi dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae.
当我到达特阿努姆·西迪基努姆时,您的好友盖乌斯·梅西乌斯以及其他好几个人告诉我,恺撒正进军卡普阿,并且就在当天将在埃塞尔尼亚留宿。
sane sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam.
我确实大为震惊,因为我认为,如果果真如此,不仅我的行程会被切断,我自己也显然会被完全截获。
itaque tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia de eo quod audieram referretur.
因此,我当时前往卡莱斯,以便最好能停留在那里,直到关于我所听闻之事,有确凿的消息从埃塞尔尼亚反馈给我们。
§8.11D.3at mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses.
但是,当我还在卡莱斯时,有人送来了您写给执政官伦图鲁斯的信件副本。
hae scriptae sic erant, litteras tibi a L. Domitio a. d. xiii Kal. Martias adlatas esse (earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore in unum locum convenire et ut praesidio quod satis esset Capuae relinqueret.
信是这样写的:卢基乌斯·多米蒂乌斯于三月卡兰德前第十三日给您送来了信件(您还附上了该信的副本);您写道,所有军队尽早聚集在一处,并且让在卡普阿留下足够的守卫力量,这对国家至关重要。
his ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum; quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non arbitrabar.
我读了这封信后,便与其余所有人持相同的看法,即您将带领所有军队前往科尔菲尼乌姆;然而,由于恺撒当时正在该城镇附近驻营,我认为前往该处的道路对我而言并不安全。
cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse;
正当事态处于极度焦灼的期待中时,我们同时听闻了两个消息:一是科尔菲尼乌姆所发生的一切,二是您已开始前往布伦迪西乌姆。
cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset.
既然我和我弟弟都不怀疑我们应当急赴布伦迪西乌姆,我们便受到许多从萨姆尼乌姆和阿普里亚来的人的警告,要我们警惕不要被恺撒截获,因为他已经出发前往我们所寻求的相同地方,并且甚至会比我们所能达到的更迅速地到达他所指向的目的地。
quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.
既然情况如此,我和我弟弟以及任何朋友都不赞同由于我们的轻率不仅危害我们自己,而且危害国家,尤其是因为我们毫不怀疑,即使道路对我们来说是安全的,我们也无论如何都无法追上您了。
§8.11D.4interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. x K. Martias datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium veniamus.
在此期间,我们收到了您于三月卡兰德前第十日从卡努西乌姆发出的信,在信中您敦促我们更迅速地前往布伦迪西乌姆。
quas cum accepissemus a. d. iii K. Martias, non dubitabamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini fuissent.
当我们在三月卡兰德前第三日收到这封信时,我们深信您已经到达了布伦迪西乌姆,我们看到那条道路对我们而言已被完全切断,且我们被俘的境地绝不亚于那些留在科尔菲尼乌姆的人。
neque enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma aliena venissent.
因为我们不仅认为那些落入武装人员之手的人才算被俘,而且同样认为那些被阻隔在某些区域之外、而走入了他人的守备范围和武器之下的人也是如此。