§8.12.1mihi molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat.
我的眼疾比以前更为严重。
dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare.
然而,我宁愿口授这封信,也不愿让对我们俩都极其热爱的加卢斯·法迪乌斯不给你带去任何信件。
nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio.
因为在前一天,我确实已经以我所能做到的任何方式亲手写了那封信,我希望那封信中的预言是错误的。
huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.
而写这封信的原因,不仅是为了不让我漏掉任何一天不给您写信,更是出于这个更合理的理由:恳请您抽出一点时间(这只需要极少的时间),我真心希望您的计划能给我解释清楚,以便我能彻底理解。
§8.12.2omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem.
对我们来说,一切都还完好无损;没有任何被遗漏的事是无法给出明智的解释(而不仅是合理的解释)的。
nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et L. Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.
因为确实,当初为了逃避不仅是懦弱的过错,更是背叛的嫌疑,而拒绝接受已被命令接管的卡普阿时,我没有犯错;后来在路奇乌斯·恺撒和路奇乌斯·法巴图斯送来和平条件后,庞培在自己已经武装的情况下,向那个同样武装的人提供执政官职位和凯旋式,而我当时小心翼翼地不愿得罪那个人,那时我也没有犯错。
§8.12.3nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non transierim.
事实上,对于最近这些事——即我没有渡海——任何人都无法予以正当的指责。
id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui.
因为那件事,虽然确实需要权衡,但我却无法着手去做。
neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui.
事实上,我本不该起疑,尤其是从庞培本人的来信中(我看您也是这么想的),我毫不怀疑他会去救援多米蒂乌斯,而且我显然更希望花更多时间去思考什么是正确的,以及我该做些什么。
§8.12.4primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.
因此首先,尽管您已经向我示意过,但我仍希望您能更详尽地写信告诉我您对这些事情的看法;其次,也请您展望一下未来,设想一下我应当扮演怎样的角色,以及您认为我在哪里能对国家做出最大的贡献,是需要某种致力于和平的角色,还是说一切都在于战士。
§8.12.5atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem.
而我,虽以责任衡量一切,却仍记着您的建议;如果我当初听从了它们,就不会经历那个时期的悲哀。
memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus.
我还记得当时您通过狄奥法内斯和库莱奥向我提出了什么建议,我常常叹息着想起这件事。
qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus.
因此,现在至少让我们回到我们当时抛弃的那些筹划上去,以便我们不仅能采取显赫的计划,也能采取稍微安全一些的计划。
sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me sententiam.
但我并不做任何规定;我希望您能详尽地写信告诉我您的意见。
§8.12.6volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio.
我还希望您能尽可能仔细地打听(您会有渠道可以办到)我们的伦图卢斯在做什么,多米蒂乌斯在做什么,打算做什么,他们现在表现如何,是否在指责谁,是否在对谁生气——我为什么说“对谁”? 是不是对庞培?
omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi.
庞培把所有的过错都推给了多米蒂乌斯,这从他本人的来信中就可以得知,我已经把那封信的副本发给您了。
haec igitur videbis et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.
因此,请您留意这些事,并且,正如我之前写信给您的那样,我希望您把马格尼西亚的德米特里给您寄去的那本关于《协调》的书寄给我。