§7.1.1dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius.
我确实给卢修斯·索菲乌斯托付了一封信,而且是专为你一人而写的,因为虽然我没有足够的写作时间,但我仍不想让一个与你如此亲近的人不带我的信就去见你;但是,考虑到哲学家行路的速度,我想这封信反而会先送到你手中。
sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem exposui breviter.
如果你已经收到了那封信,你就会知道我于十月十四日抵达雅典,下船在比雷埃夫斯从我们的阿卡斯图斯那里收到了你的信;得知你带着发烧抵达罗马,我曾大为焦虑,但因为阿卡斯图斯带回了我所期望的关于你身体好转的消息,我开始放下心来;然而,对于你来信中所带关于凯撒军团的消息,我感到不寒而栗,并敦促你注意,不要让你所知道的那人的野心(φιλοτιμία)伤害到我们;此外,关于我很久以前就写信给你的事,而图拉尼乌斯在布隆迪西乌斯对你说了相反的话(这是我从优秀的克塞农那里收到的信中得知的),我简要解释了为什么我没有让我的弟弟掌管省份。
haec fere sunt in illa epistula.
那封信里大致就是这些内容。
§7.1.2nunc audi reliqua.
现在听听剩下的事。
per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de omni statu meo cogites.
求求你了! 请把你用来拥抱我的所有爱,以及凭赫拉克勒斯起誓、我认为在各方面都堪称独一无二的所有智慧,都倾注于对我的整个处境的思考中。
videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit.
因为我似乎预见到一场如此伟大的斗争——除非那曾把我们从帕提亚战争中解救出来、其结果甚至好过我们敢于企望的同一位神灵眷顾共和国——这场斗争之大,将是前所未有的。
age, hoc malum mihi commune est cum omnibus.
好了,这个灾难是我与所有人共有的。
nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe.
我不要求你考虑这个,但请你承担起我个人特有的难题(πρόβλημα)。
videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem.
你看到我是如何在你的建议下,同时接纳了这两人的吗?
"
ἀλλ' ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεσ
"
sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat.
我真希望当初能听从你最友善的警告: “但是你从未说服我胸中的心灵” 但你后来确实说服了我去接纳其中一人(因为他对我有极大的恩情),并接纳另一人(因为他的势力如此强大)。
feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.
因此,我照做了,并以极尽顺从的方式,使得在他们两人看来,没有谁比我更可亲了。
§7.1.3haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio.
因为我当时是这样想的:只要我与庞培结盟,我就绝不需要在共和国事务中犯错;而如果我赞同凯撒,我也不必与庞培开战。
tanta erat illorum coniunctio.
他们之间的联盟曾是如此紧密。
nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio.
现在,正如你所指出且我所预见的,他们之间最大的冲突已迫在眉睫。
me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter.
而他们两人都把我当作自己人,除非其中一人是在虚情假意。
nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari.
因为庞培毫不怀疑;他确实正确地判断出,他目前对共和国的看法深得我的赞同。
utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.
而且,我在收到你的信的同时,也收到了他们两人的来信,信中的语气显得在所有人中,他们最看重的人莫过于我。
§7.1.4verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat.
但我该怎么办呢? 我问的并不是那些终极问题(因为如果事情要在军营中通过武力解决,我明白与其中一人一同战败,也强过与另一人一同战胜),而是那些在我抵达时将被讨论的事,即是否应该在凯撒缺席的情况下考虑其竞选,以及他是否应该解散军队。
dic, M. Tulli.
“发言吧,马尔库斯·图利乌斯!
quid dicam?
"exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam?"
non est locus ad tergiversandum.
”我该说什么? “求求你,等我见了阿蒂库斯再说? ”这可没有推托的余地。
contra Caesarem?
"ubi illae sunt densae dexterae?"
nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl.
反对凯撒? “那些紧握的誓言之手如今在何处? ”因为我曾受凯撒本人在拉文纳就护民官凯利乌斯之事的请求,协助使这一做法对他可行。
ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu.
仅受他本人请求吗? 不,还有我们的格奈乌斯,在他那神圣的第三次执政官任期内。
aliter sensero;
我要改变看法吗?
αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ.
我不仅敬畏庞培,还敬畏“特洛伊的男男女女”。
"Πουλυδάμασ μοι"
“普鲁达马斯将首先……”