§6.9.1in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr. , accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras.
当我于十月十四日在比雷埃夫斯登陆时,立刻从我的奴隶阿卡斯图斯那里收到了你的来信。
quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a.
我早就盼望着这封信,当看到封好的信时,我对其简短感到惊讶,而打开信时,又对其字迹的混乱(σύγχυσιν)感到惊讶,因为你的信通常总是极其整洁且清晰易读的。
d. xii Kal. Oct. cum febri.
简而言之,我从你所写的内容中得知,你在九月二十日带着发烧抵达了罗马。
percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto.
我大受震惊,但也属理所当然,于是立刻向阿卡斯图斯询问。
ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode.
他回答说,你和他自己都这样认为,而且他从你家里的仆人那里听说,并无大碍。
id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse.
信的最末尾写着你是在发着低烧时写的,这似乎证实了这一点。
sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses.
但尽管如此,你还是亲手给我写了信,我依然深受感动并由衷赞赏。
qua re de hoc satis.
因此,关于此事就说到这里。
spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.
因为我相信,凭着你的聪慧与克制,并且,凭赫拉克勒斯起誓,正如阿卡斯图斯让我放心的那样,我确信你现在已经如我们所愿般康复了。
§6.9.2a Turranio te accepisse meas litteras gaudeo.
我很高兴你从图拉尼乌斯那里收到了我的来信。
παραφύλαξον, si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν: αὐτότατα.
如果你爱我,请极度警惕(αὐτότατα)那个“捏泥人”的野心(παραφύλαξον)。
hanc, quae me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat.
凭赫拉克勒斯起誓,普雷基乌斯的这份遗产(无论多么微不足道)对我来说是极大的悲痛(因为我很喜欢那个人),请你妥善处理,务必不要让他碰它分毫。
dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi.
你就说我需要这笔钱来筹备凯旋式。
in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo cognosces nec ἄτυφον in abiciendo.
在这件事上,正如你所叮嘱的,你会发现我既不会在追求它时流于虚荣(κενόν),也不会在放弃它时显得不够豁达(ἄτυφον)。
§6.9.3intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provinciam fratri traditam.
我从你的信中了解到,你从图拉尼乌斯那里听说我已将省份移交给了我弟弟。
adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? ἐπέχειν te scribebas.
难道我竟然如此没有看透你来信中的睿智吗? 你写道你要保留意见(ἐπέχειν)。
quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? ἀθέτησισ ista mihi tua, non ἐποχὴ videbatur.
如果有什么理由可以让人乐意留下一个弟弟,而且是那样一个弟弟的话,又有什么值得犹豫的呢? 在我看来,你的这种态度并不是保留意见(ἐποχή),而是否定(ἀθέτησις)。
monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem.
你曾就年轻的昆图斯提醒我,绝不能留下他。
τοὐμὸν ὄνειρον.
这正是我的心病(τοὐμὸν ὄνειρον)!
eadem omnia quasi conlocuti essemus vidimus.
我们对一切事情的看法完全一致,就像我们已经商量过一样。
non fuit faciendum aliter meque ἐπιχρονία tua dubitatione liberavit.
没有别的发展方式了,而你长期的犹豫(ἐπιχρονία)解除了我的疑虑。
sed puto te accepisse de hac re epistulam scriptam accuratius.
不过,我想关于这件事,你已经收到了一封写得更详细的信。
§6.9.4ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos quam nostrum Saufeium.
我本打算在第二天给你们派去信使;我想他们会比我们的索菲乌斯先到。
sed eum sine meis litteris ad te venire vix rectum erat.
但他不带我的信去你那里是不太妥当的。
tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica quam praevideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne.
你要按照你的诺言,详细写信告诉我关于我的小图利娅(即关于多拉贝拉)的情况,关于我预见处于极度危险之中的共和国,关于监察官们,特别是关于雕像和画像的情况,以及它们是否被归还。
Idibus Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones iiii.
我于十月十五日寄出了这封信,正如你所写的,就在这一天,凯撒[调遣了]四个军团前往普拉肯提亚。
quaeso, quid nobis futurum est? in arce Athenis statio mea nunc placet.
请问,我们将会如何? 如今,我觉得待在雅典卫城的驻地倒挺不错的。