§7.1.5quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum.
是谁? 当然是你自己,我言行的赞美者。
hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? itaque †ut stultus† primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa.
那么,我躲过了马尔凯鲁斯们前两次担任执政官、讨论凯撒属州事务时的网罗,现在却要陷入危机本身吗? 因此,†像个傻瓜一样†让他先发表意见,我非常赞同我们为凯旋式做些筹划,以最正当的理由留在城外。
tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam.
然而,他们还是会尽力套出我的意见。
ridebis hoc loco fortasse.
你在这里也许会笑。
quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat.
我多么希望我现在还留在省内! 如果眼前的事情正在逼近,那显然是有必要的。
etsi nil miserius.
尽管没有比这更惨的事了。
nam ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc scire.
因为作为 ὁδοῦ πάρεργον(顺便提及),我想让你知道这一点。
omnia illa prima quae etiam tu tuis litteris in caelum ferebas ἐπίτηκτα fuerunt.
你之前在信中捧上天的所有那些最初的事情,都是 ἐπίτηκتا(镀金的、虚假的)。
§7.1.6quam non est facilis virtus: quam vero difficilis eius diuturna simulatio! cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS †cIↃ†, ingemuit nostra cohors omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum et Cilicum aerariis quam nostro.
美德是多么不易! 而长期伪装美德又是多么困难! 因为当我认为,从拨给我的年度开支中,把一年的余额留给我的财务官盖乌斯·科埃利乌斯,并向国库退还约†一百万塞斯特斯†是正确且光荣的事情时,我的随从们便痛苦地呻吟起来,认为那一切都应该分给他们,仿佛我被发现对弗里吉亚和基利基亚的国库比对我们自己的国库更友好。
sed me non moverunt; nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim.
但他们没有动摇我;因为我自己的名誉对我来说重于一切,然而,我也没有遗漏任何可以对任何人以体面方式做出的事。
sed haec fuerit ut ait Thucydides, ἐκβολὴ λόγου non inutilis.
但正如修昔底德所说,就让这成为一次并非无益的 ἐκβολὴ λόγου(题外话)吧。
§7.1.7tu autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, εὐπόριστον.
但你首先要考虑我们的处境,用什么手段来维护凯撒的好意,其次是凯旋式本身;我看得出,除非共和国的局势阻碍,否则它是 εὐπόριστον(易于获得的)。
iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione.
我不仅从朋友的来信中,也从感谢祭的决议中做此判断。
quam qui non decrevit, plus decrevit quam si omnis decresset triumphos.
那个没有投票赞成感谢祭的人,他所给予我的,比他投票赞成所有凯旋式还要多。
ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus.
此外,同意他的人,一个是我的亲密朋友法沃尼乌斯,另一个是发怒的希鲁斯。
Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit.
而卡托不仅参与了决议草拟,还就自己的意见给我写了一封非常令人愉快的信。
sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi non decrevisse.
然而,凯撒在祝贺我获得感谢祭的同时,却对卡托的意见幸灾乐祸,他没有写下卡托发表了什么意见,而只写了卡托没有投票赞成我的感谢祭。
§7.1.8redeo ad Hirrum.
回到希鲁斯。
coeperas eum mihi placare; perfice.
你已经开始为我安抚他了;完成它吧。
habes Scrofam, habes Silium.
你有斯克罗法,你有西利乌斯。
ad eos ego et iam antea scripsi ad ipsum Hirrum.
我之前已经写信给他们,也写给希鲁斯本人了。
locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem.
因为他曾温和地对他们说,他本可以阻挠,但他不想这样做;然而他还是同意了卡托——我最亲密的朋友——因为卡托发表了对我极尽赞誉的意见;而且我没有给他写任何信,而我却给所有人写了信。
verum dicebat.
他说的是真话。
ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram.
因为我唯独没有写信给他和克拉西佩斯。
§7.1.9atque haec de rebus forensibus; redeamus domum.
以上是关于公职事务;让我们回到家里。
diiungere me ab illo volo.
我想和他断绝关系。
merus est φυρατήσ germanus Lartidius.
他纯粹是个 φυρατήσ(捣乱者),一个地道的拉尔提迪乌斯。
"ἀλλὰ τὰ"
reliqua expediamus, hoc primum—quod accessit cura dolori meo,—sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo.
“ἀλλὰ τὰ(但是那些事……)” 让我们理清剩下的事,首先是这一件——这给我的痛苦增加了忧虑——但不管怎样,我不希望这笔普雷基乌斯遗留的财产,与他经手的我的账目混在一起。
scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum.
我写信给特伦提娅,也写信给他本人,说我会把所有能筹集到的钱都送到你那里,用于我所期望的凯旋式的准备工作。
ita puto ἄμεμπτα fore; verum ut libebit.
这样我认为就会 ἄμεμπτα(无可指责);但随他的便。
hanc quoque suscipe curam quem ad modum experiamur.
请你也承担起这个任务,想想我们该如何尝试。
id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro an Athenis datis et in eo ego te adiuvabo.
你在从伊庇鲁斯或雅典发出的某些信中已经指出了这一点,在这方面我会协助你。