Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §5.8.1-5.8.3

滞留布隆迪西乌姆与米罗财产的纠纷

第 105 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗说明自己因身体不适及等待蓬普蒂努斯而滞留在布隆迪西乌姆,并请求阿提库斯调查并妥善解决米罗对其财产处理方式表示抱怨的事宜。

§5.8.1me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus.
至于我,由于我患病时并未发烧、现已痊愈的身体不适,以及对至今连一丝传闻都未曾听到的蓬普蒂努斯的等待,使我已经在布隆迪西乌姆滞留了十二天;但我们当时正在等待航行的机会。
§5.8.2tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer animadvertas velim.
如果你还在罗马(因为我几乎不这么认为),但如果你在,我极希望你对此多加留意。
Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis.
我从罗马收到信件,说我亲爱的米罗在信中抱怨我的不义,因为菲洛蒂穆斯成了他财产的共同购买人。
id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram.
我之所以希望事情这样办,是根据C. 杜罗尼乌斯的意见,我深知他是米罗极亲密的朋友,并且也知道他是你所器重的那种人。
eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset.
而他以及我的计划曾是这样的:第一,让这桩产业掌握在我们手中,以免一个心怀恶意的外来买主掠夺他身边带有很多的奴隶;第二,使他希望为法乌斯塔确保的利益得到履行。
erat etiam illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus.
此外还有一个目的,即如果有什么可以保全的话,我们自己能尽可能容易地予以保全。
§5.8.3nunc rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora.
现在我希望你能查清整个事件;因为写给我们的信里常常把事情夸大。
si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis.
如果他抱怨,如果他写信给朋友们,如果法乌斯塔也有同样的心愿,那么菲洛蒂穆斯就不应违背米罗的意愿而插手其财产,正如我曾当面告诉过他,而他也向我承诺过的那样。
nihil nobis fuerat tanti.
对我们来说,没有什么事情是如此有价值的。
sin haec leviora sunt, tu iudicabis.
但如果这些都是微不足道的小事,你来决定。
loquere cum Duronio.
去和杜罗尼乌斯谈谈。
scripsi etiam ad Camillum, ad Caelium, ad Lamiam eoque magis quod non confidebam Romae te esse.
我还给卡米卢斯、凯利乌斯和拉米亚写了信,正因为我不确定你是否在罗马,所以才更要这样做。
summa erit haec. statues ut ex fide, fama reque mea videbitur.
要点将是:请你根据最有利于我的信用、名声和利益的方式来做出决定。

词汇与语法注释

  1. §5.8.2socius esset in bonis suis — “in bonis esse”是罗马法中的法律术语,指“占有或参与(被充公或拍卖的)财产”。此处指在米罗因流放而被拍卖财产(bonorum venditio)时,西塞罗(或其妻特伦提娅)的释奴菲洛蒂穆斯作为“合伙人/共同购买人(socius)”参与到米罗的财产中。
  2. §5.8.2Faustae quoi cautum ille esse voluisset — “quoi”是关系代词与格“cui”的古体形式,指法乌斯塔(苏拉之女,米罗之妻)。“cautum esse”是法律上的无人称被动表达,意为“获得(法律上的)保证或担保”。整个从句意为“他(米罗)曾希望为她(法乌斯塔)获得法律保证”(可能涉及其嫁妆的退还)。
  3. §5.8.3nihil nobis fuerat tanti — “tanti”是价值属格。字面意思是“过去对我们来说,没有任何东西具有如此大的价值”,表示强烈的否定,即:通过菲洛蒂穆斯插手该财产来获取任何实际利益,都绝不值得冒损害与米罗的友谊或西塞罗自身名誉的风险。
  4. §5.8.3ex fide, fama reque mea — 此处的介词“ex”意为“根据”或“符合”。名词“res”(在“reque”中)指“实际利益、财产”,与“fides”(信用、信义)和“fama”(名声、名誉)相并列并形成对比。这表明西塞罗将自己的道义信用、社会名声以及经济实利三者之间的平衡托付给了阿提库斯。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §5.8.1-5.8.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:5.8.1-5.8.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。