§5.9.1Actium venimus a. d. xvii Kal.
我们在七月朔日的前十五天(六月十五日)抵达了阿克提乌姆。
Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum.
此前,我们在科尔库拉和叙博塔,都像萨利神官的宴会那样,大肆享用了你送来的礼物,这些是由阿拉乌斯和我的朋友尤蒂基德斯极为丰盛且无比亲切(φιλοπροσηνέστατα)地为我们准备的。
Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum.
由于我们经历了一次极不舒服的航行,所以从阿克提乌姆起,我们宁愿步行赶路,而且绕过雷乌卡塔斯似乎很令人厌烦,而乘坐微小的快速船不带行李抵达帕特莱,似乎又不够体面。
ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis, faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus.
我正如你经常“对正在奔跑的人进行鼓励”那样,每天都在深思,向部下下达指示,总之,我将确保我们以极大的谦逊和极大的克制来度过这一非同寻常的任期。
Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet, nostra praestabimus.
但愿帕提亚人保持安静,命运眷顾我们,我们自己会尽职尽责。
§5.9.2tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus.
请务必让我知道你在做什么,在什么时候会在哪里,你在罗马给我们的事务留下了怎样的状态,尤其是关于 X_X_ 和 D_C_C_C。
id unis diligenter litteris datis quae ad me utique perferantur consequere.
只要你精心寄出一封确保能送到我手里的信,就能实现这一点。
illud tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi recepisti, memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur.
然而有一件事——既然现在不讨论此事时你不在场,但如你向我承诺的那样,到那时你会在场——请记住要通过你自身以及我们所有的朋友,特别是通过霍尔腾西乌斯来操办,使我们的(任期)一年保持原状,不要做出任何新的决定。
hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur.
我向你交代此事,甚至有些犹豫是否还要请求你努力争取不要插入闰月。
sed non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto.
但我不敢把所有的重担都压在你身上;无论如何,请务必坚守这一年。
Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit.
我的奇克罗,一个极懂礼貌且可爱的孩子,向你问好。
Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cotidie pluris facio et me hercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit.
至于狄奥尼修斯,如你所知,我一直都很喜欢他,但现在每天都更加器重他,说实在的,尤其是因为他热爱你,且绝不让提起你的话头中断。