§4.6.1de Lentulo scilicet sic fero ut debeo.
关于伦图卢斯之事,我自然承受着我应当承受的悲伤。
virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus.
我们失去了一位善良而伟大的人,他将极高贵的灵魂与丰富的人情味和谐地融为一体。 我们用一个微不足道但并非没有的安慰来宽慰自己:我们最不为他个人的境遇而悲伤——这并非像萨乌菲乌斯及你们那派人那样,而是,天哪,因为他如此热爱祖国,在我看来,仿佛是因神明的某种恩赐而从祖国的熊熊大火中被抢救了出来。
nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura πολιτικόσ, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine; §4.6.2ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum ut non ingratus videar.
因为还有什么比我们的生活,尤其是我的生活更可憎的呢? 至于你,虽然你天生具有政治热忱,却没有任何属于你个人的奴役状态,你享受着大家共有的自由身份;然而对于我,如果就国事发表应有的言论,就被视为疯子;如果说些必要的话,就被视为奴隶;如果保持沉默,就被视为受压迫和被俘获的人,我该怀有怎样的痛苦呢? 我当然处于这种痛苦之中,甚至由于我为了不显得忘恩负义而连痛苦都无法表现,这痛苦便更加剧烈。
quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra.
如果我想退隐并逃往闲暇的港湾呢? 无济于事;相反,甚至会被拖入战争和军营。
ergo erimus ὀπαδοὶ qui ταγοὶ esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi utinam semper paruissem!) sic video placere.
那么,我们这些不愿做领袖的人,难道要去做追随者吗? 必须这样做,因为我看到你本人(唉,但愿我一直听从你的话! )也是这么认为的。
reliquum iam est
"Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει"
non me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit.
现在剩下的只有那句话: “你抽中了斯巴达,就去装点她吧。 ” 天哪,我做不到,我理解那个宁愿被送回监狱的菲洛克塞诺斯。
verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis.
然而,我在这地方仍独自琢磨这件事,以免去谴责那些事,等你我相聚时,你会帮我坚定这一想法。
a te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi.
我看到你经常给我写信,但我却在同一时间收到了所有信件。
quae res etiam auxit dolorem meum.
这件事甚至加深了我的痛苦。
casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat.
因为纯属偶然,我先读了前三封信,信里写到伦图卢斯身体稍有好转。
ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.
可瞧啊,第四封信犹如晴天霹雳! 但他正如我所写的,并不凄惨,而我们却铁石心肠。
§4.6.3quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui;
至于你建议我写那些关于霍尔滕西乌斯的作品,我虽未忘记你的嘱托,却已开始着手其他写作了。
sed me hercule in incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτησ mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.
但是,天哪,在动笔之初我便退缩了,唯恐我这个显得愚蠢地未能容忍那位朋友之无礼的人,若写了什么,会再次愚蠢地让他对我的伤害昭然若揭;同时也唯恐我在行动中所展现出的“隐忍”在写作中变得模糊,而这种和解的做法似乎带有些许轻浮。
§4.6.4sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid.
但到时再看吧;你只要尽可能频繁地给我写点什么。
epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis.
请务必从卢切乌斯那里拿走我刚寄给他的那封信(写得非常漂亮),我在信中请求他撰写我的功绩。 请催促他抓紧,并因他复信承诺会这样做而向他致谢。 尽你所能经常去照看我们的房子,给韦斯托里乌斯带个话,因为他对我也十分慷慨。