§4.7.1nihil εὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit.
你的来信再及时不过了,它极大地宽慰了因我们的小昆图斯(那个最优秀的孩子)而焦虑不安的我。
venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat.
两小时前凯里普斯刚来过,报告了纯属无稽之谈的可怕消息。
de Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis.
至于你信中提到的阿波罗尼乌斯,愿神明惩罚他! 一个宣告破产的希腊人,竟然认为自己可以享受和罗马骑士相同的特权。
nam Terentius suo iure.
因为泰伦提乌斯是凭自己的权利行事的。
§4.7.2de Metello
"οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν,"
sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem tibi nummi meo periculo sint.
关于梅特卢斯, “对逝者夸口是不圣洁的,” 但好多年来,没有哪个市民的死会危及你的钱财(由我承担风险)。
quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse.
你究竟在担心什么呢? 无论他指定谁为继承人,只要不是指定普布里乌斯,他指定的都是个正派人,这并无不妥,尽管他自己生前并非如此。
qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.
因此,在此事上你不必打开钱包(蒙受损失),在其他事上你倒要多加小心。
§4.7.3mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis.
请照料我托付的关于房子的事,布置守卫,并提醒米洛。
Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio.
阿尔皮努姆人对拉特里乌斯的愤怒喧嚣令人难以置信。
quid quaeris? equidem dolui; "ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο"
quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.
总之,我确实感到难过; “但他毫不介意。 ” 其余的事,请照常关照并爱护小西塞罗,正如你一直做的那样。